Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 133


Datierung: 1164 09 25 – 1165 03 24
Ausstellungsort: Sens

Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Galtero abbati monasterii sancti Laurentii de Valle Alneti eiusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum. Religiosis uotis etc. In quibus haec propriis duximus exprimenda uocabulis: ex dono Rothroci domini Montis Fortis assentiente matre et fratribus suis terras in loco, qui dicitur sanctus Laurentius super Breyam, circumadiacentes libere et quiete, sicut prius in proprio tenuerat dominio, quemadmodum autentico scripto Vuilelmi Cenomanensis episcopi continetur; sunt autem haec uocabula metarum: uallis Saluageriae, sicut cadit in Breyam et sicut Rothroci terra diuiditur a terra Hugonis de Valleniis a praedicta ualle usque ad quadriuium Coleaurei, sicut metae ostendunt usque ad Minerias, sicut etiam diuiditur a terra Hugonis de Montorio in ualle Grossi Facii usque in Breyam et sicut eadem Breya usque in uallem Saluagerie diuidit; hanc etiam Breyam per utramque ripam praedictus Rothrocus uobis concessit, sicut ipse libere tenebat a terra Herberti de sancto Michaele usque ad uillam Bertramni, a ualle autem Bertramni usque ad uallem Saluagerie, dimidium tantum uirgultum de Vibreia ex dono eiusdem Rothroci cum bordagio terrae et nemora uobis et hominibus uestris ad aedificandum et calefaciendum, pasnagium porcorum et pasturam nemorum, ex dono eiusdem partem salis de foro Montis Mirabilis et haec omnia ita quiete et solute, quod nil temporale sibi retinuit, ex dono memorati Rothroci ad indumenta fratrum redditum centum solidorum Carnotensium, quos uobis certis locis assignauit, decimam uidelicet sui pedagii de Monte Mirabili pro quadraginta solidis, apud Malum Stabulum in suis censibus sequenti die post natiuitatem domini uiginti solidos Cenomanenses pro triginta solidis Carnotensibus, apud Vibreiam medietarium de ponte pro triginta solidis Carnotensibus, ex dono saepefati Rothroci senioris uidelicet et iunioris redditum centum solidorum Cenomanensium apud Montem Fortem, uiginti solidos Cenomanenses ad festum sancti Andree recipiendos per manum dominici ministri apud Malum Stabulum, quadraginta solidos Cenomanenses de suis censibus ad festum sancti Nicholai, quos recepturi estis de manu dominici prefecti, in censibus Vibreie quadraginta solidos Cenomanenses secunda die natalis domini, ex dono eorumdem apud Vibreiam unam medietariam apud Mananteriam, unum trancetorium iuxta eamdem medietariam ad pasturam bestiarum et hoc prope medietariam sanctimonialium sancti Auiti in territorio, qud uulgo dicitur Gres, praedicti uiri de suo dominio uobis dederunt, sicut Haya Ardrei separat a reliquo uersus uillam de Gres tam censum quam dominium et ultra Hayam duas bonatas terrae. Sane noualium etc. Decernimus ergo etc., salua sedis apostolicae auctoritate et diocesani episcopi canonica iustitia. Si qua igitur etc. Cunctis autem etc. Amen. Amen. Amen.

R. Ego Alexander catholice ecclesie episcopus ss. BV.

Ego Hubaldus Hostiensis episcopus ss.

Ego Bernardus Portuensis et sancte Rufine episcopus ss.

Ego Gualterius Albanensis episcopus ss.

Ego Hubaldus presb. card. tit. sancte Crucis in Ierusalem ss.

Ego Henricus presb. card. tit. sanctorum Nerei et Achillei ss.

Ego Ioannes presb. card. tit. sancte Anastasie ss.

Ego Albertus presb. card. tit. sancti Laurentii in Lucina ss.

Ego Guilelmus tit. sancti Petri ad uincula presb. card. ss.

Ego Iacintus diac. card. sancte Marie in Cosmydyn ss.

Ego Oddo diac. card. sancti Nicholai in carcere Tulliano ss.

Ego Boso diac. card. sanctorum Cosmae et Damiani ss.

Ego Cinthyus diac. card. sancti Adriani ss.

Ego Petrus diac. card. sancti Eustachii iuxta templum Agrippae ss.

Dat. Senonis per manum Hermanni sanctae Romanae ecclesiae subdiaconi et notarii, indictione decima tertia, incarnationis dominice anno M. C. L. X. IIII, pontificatus uero domni Alexandri pape tertii anno sexto.