Datierung: 1167-1169 12 02
Ausstellungsort: Benevent
ALEXANDER episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis in Christo filiabus . . . abbatisse et sororibus Fontis Ebraudi salutem et apostolicam benedictionem. Significatum est nobis, quod dilectus filius noster nobilis uir Hugo dux Burgundie mille solidos in pedagio castri Castellionis supra Sequanam in perpetuum pro remedio anime sue interuentu nobilis mulieris MARIE ducisse matris sue uobis et monasterio uestro concessit, quos in nundinis Trecensibus uobis singulis annis post festum sancti Remigii imperpetuum precepit exsolui. Quam siquidem concessionem nos, sicut a iamdicto duce de mera liberalitate facta fuisse dinoscitur, ratam habentes auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, ut, si refatus dux contra donationem prescriptam ullo tempore uenire resumpserit, tota terra illius secundum quod idem instituit, interdicti sententie subiciatur. Successor autem eius uel heres, qui donationem suam irritare temptauerit, dummodo castrum pretaxatum possideat, excommunicationis uinculo astringatur et in tota terra illius diuina prohibeantur officia celebrari. Decernimus ergo etc. Si quis autem etc. Dat. Beneuent. VI non. decembr.