Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 106


Datierung: 1158 02 01
Ausstellungsort: Rom, St. Peter

Adrianus episcopus seruus seruorum Dei. Uenerabilibus fratribus Turonensi archiepiscopo, Andeg(auensi), Cenomannen(si) et Nannetens(i) episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Uenerabilia locamunimine confouere. Religiosus autem locus, sicut accepimus, in Andegauensi episcopatu existit, qui Caritas dicitur, in quo religiose mulieres ad conditoris obsequium conuenerunt et se ipsas diuino famulatui manciparunt. Que a prauis illius terre hominibus, prout nobis significatum est, graues iniurias et oppressiones sustinent et in bonis earum multas et indebitas exactiones idem malefactores facere non uerentur. Inde utique fuit, quod nos ipsarum quieti et tranquillitati pro nostri officii debito prouidere uolentes eundem locum cum omnibus, que in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum rationabilibus modis Deo propitio poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscepimus et ipsum apostolice sedis priuilegio duximus muniendum. Uobis itaque etc. Dat. Rom. apud sanctum Petrum kal. febr.