Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 93


Datierung: 1156 02 20
Ausstellungsort: Benevent

Adrianus episcopus seruus seruorum Dei. Uenerabili fratri Pictauen(si) episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii nostri, canonici uidelicet ecclesie sancti Laudi Andeg(auensis) directa nuper ad nos conquestione monstrarunt, quod monachi sancti Iouini quasdam terras, quas ultra XL annorum spacium in pace et quiete ipsi canonici se asserunt possedisse, eis absque iudicio abstulerunt et eas contra iusticiam detinere presumunt. Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus, si eos constat fuisse absque iudicio, sicut nobis dicitur, spoliatos, easdem terras eis facias postposita omni occasione restitui. Restitucione autem facta, si quid iuris aduersus ipsos canonicos predicti monachi se habere confidunt, in tua presencia causantur. Dat. Beneuenti X kal. marcii.