Datierung: 1156 02 20
Ausstellungsort: Benevent
Adrianus episcopus seruus seruorum Dei. Uenerabili fratri Turon(ensi) archiepiscopo et dilecto filio Andegauensi electo salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte filiorum nostrorum fratrum uidelicet ecclesie sancti Laudi Andeg(auensis) conquestionem accepimus, quod canonici sancti Maurilii parrochianos suos de Maresiis ad diuina ministeria ipsis inuitis recipere improba temeritate presumunt non adtendentes hoc racioni modis omnibus esse contrarium et a sacris canonibus penitus alienum. Idem quoque canonici decimas predicte ecclesie, quas plus quam per quadraginta annos quiete dicitur possedisse, similiter auferre presumunt et per uiolenciam detinere. Preterea canonici Omnium Sanctorum quandam parrochiam eiusdem ecclesie simul cum decimis ausu temerario detinent occupatam. Quia uero ex iniuncto nobis officio unicuique in iure suo existimus debitores, per apostolica uobis scripta mandamus, quatinus iamdictos canonicos sancti Maurilii conuenire diligencius studeatis, ut parrochianos canonicorum sancti Laudi ulterius neque ad sepulturam, nisi saluo iure ipsorum, neque ad diuina sollempnia recipere ulla racione presumant, decimas eciam cum integritate restituant et de cetero ab earum occupacione desistant uel plenam in presencia uestra iusticiam de his omnibus eis non differant exibere. Si uero neutrum istorum facere forte uoluerint, canonicam in eos sentenciam proferatis. Prefatos insuper Omnium Sanctorum canonicos, nisi iuxta commonicionem uestram memoratam parrochiam simul cum decimis prenominatis canonicis restituerint uel eis exibuerint iusticie complementum, ecclesiastica sentencia feriatis. Dat. Beneuenti X kal. marcii.