Datierung: 1156 02 23
Ausstellungsort: Benevent
Adrianus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis uniuerso capitulo Andegauensi salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium desideriis nos oportet facilem impertiri consensum et uota, quae a rationis tramite non discordant, nos conuenit adimplere. Huius rei gratia, dilecti in domino filii, iustis uestris postulationibus gratum impertientes assensum antiquam consuetudinem ecclesiae uestrae uobis auctoritate apostolica confirmamus, qua uidelicet consuetudine Andegauensis ecclesia sibi uendicat, quod, cuiuscumque funeris exequiis processio canonicorum suorum intererit, si episcopus aderit, exequiarum ipse complere debeat officium. Si uero episcopus absens fuerit, decanus, si presens erit, exequias celebrabit. Si autem nec ille intererit, unus uestrum, quicumque sacerdos fuerit, debebit exequiarum officia celebrare. Hanc igitur consuetudinem uobis auctoritate nostra duximus confirmandam. Statuentes, ut nulli hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere uel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Dat. Beneuenti VII kal. martii.