Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 91


Datierung: 1156 02 20
Ausstellungsort: Benevent

Adrianus episcopus seruus seruorum Dei. Uenerabili fratri Turon(ensi) archiepiscopo et dilecto filio Andegauensi electo salutem et apostolicam benedictionem. Sicut ex conquestione filiorum nostrorum canonicorum uidelicet ecclesie sancti Laudi Andeg(auensis) nobis nuper est indicatum, G. de Rameforti quandam uillam, que Portus Theobaudi dicitur, ad ius eorum, sicut asserunt, specialiter pertinentem eis auferre presumpsit et contra iusticiam detinere. Pro qua scilicet illicita usurpacione multociens fuit anathematis nexibus innodatus. Nunc autem, quoniam eamdem uillam quidam filius eius dicitur possidere, per apostolica uobis scripta mandamus, quatinus eum infra uiginti dies post harum suscepcionem conuenire diligencius studeatis, ut uel predictam uillam eisdem canonicis postposita omni occasione restituat uel plenam in presencia uestra iusticiam eis non differat exhibere; alioquin ecclesiasticam in eum sentenciam promulgetis et eam usque ad condignam satisfactionem per totas parrochias uestras faciatis inuiolabiliter obseruari. Eorumdem quoque canonicorum transmissa relatione accepimus [N.] de Clarauallibus et V. filium eius quandam terram et quoddam nemus, que eidem canonici ipsis in custodia tradiderunt, eis uiolenter auferre et prohibente iusticia detinere. Unde presencium uobis significacione iniungimus, ut, si ita est, sicut nobis asseritur, eis faciatis terram et nemus absque dilacione et tergiuersacione restitui. Que si predictus N. restituere forte noluerit, eum ecclesiastica sentencia feriatis. Dat. Beneuenti X kal. marcii.