Datierung: 1156 01 29
Ausstellungsort: Benevent
ADRIANVS episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio HVGONI abbati sancti Albini salutem et apostolicam benedictionem. Sicut equitatis forma exigit et racionis ordo deposcit, quod perlatae ad sedem apostolicam controuersiae rationabili prouidentia terminentur et eis finis debitus imponatur, ita etiam dignum est, ut, ex quo concordia interueniente uel mediante iustitia sunt decise, ne in recidiue contentionis scrupulum ualeant ulterius deuenire, litterarum fidei committantur et ad posterorum memoriam scripturarum annotatione firmentur. Huius utique considerationis intuitu prouocati, qualiter causa, quae inter te et dilectos filios nostros canonicos sanctorum Iohannis et Licinii in presentia venerabilium fratrum Ymari Tusculan(i) et Cinthii Portuensis) episcoporum et dilectorum filiorum nostrorum Gvidonis tituli sancte Pudentianae, Iohannis tituli sanctorum Siluestri et Martini presbiterorum et Iacinti sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalium, quibus uice nostra eandem controuersiam commisimus terminandam, nostra fuerit auctoritate decisa, dignum duximus litterarum memoriae commendare et presentis scripti pagina communire. Tu siquidem et aduersarii tui, Gualfredus scilicet Bibens Uinum et Drogo, qui super ipsa causa omnium canonicorum sanctorum Iohannis et Licinii uicem gerebant, in manibus predictorum episcoporum et cardinalium fide prestita promisistis, quod ad mandatum eorum stare sine contradictione aliqua deberetis. Vnde ex ipsorum iudicio, sicut in eorum scripto continetur, utriusque partis assensu huiusmodi concordia facta est. Predictus Gualfredus et Drogo sponte propria nulla pactione precedente omni liti renuntiauerunt, quae moueri ab eis poterat contra monasterium sancti Albini de capella, quae est in Insula Montis prope Andegauum, et omni iuri et rationi, quae pro eis possent induci. Et quoniam contra te de tota Insula causabantur, transegerunt tecum et quicquid iuris et rationis haberent, in ipsum monasterium contulerunt renuntiantes omnibus, quae possent aliquando pro eis induci, eo quod pro hac Insulae transactione centum sexaginta libras in euidentem utilitatem sancti Iohannis atque Licinii, quae posset digne memoriae commendari, et quindecim libras pro expensis, quas ipsi canonici fecerunt pro hoc eodem negotio sub predictorum episcoporum et cardinalium taxatione te daturum firmiter promisisti. Si qua insuper priuilegia huius Insulae aut aliqua instrumenta prefati canonici habent, ea tibi resignabunt et, si aliqua habuerint, in quibus huius Insulae fiat mentio, pro ea parte cancellabuntur, quae ad hoc negotium uidebitur pertinere; super his fidem facient interposito iuramento. Refutationem ecclesiae et transactionem de tota Insula, sicut in manu nostra et tua et in manibus ipsorum episcoporum et cardinalium illi duo fecerunt, ita et reliqui canonici sancti Iohannis tibi ad commonitionem tuam in capitulo sancti Mauricii facient et in presentia futuri episcopi id ipsum firmabunt. Nos igitur huiusmodi compositionem atque concordiam auctoritate sedis apostolicae confirmantes aduersae parti et omnibus, qui contra hoc uenire presumpserint, perpetuum silentium duximus imponendum et statuimus, ut nulli hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere uel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, secundo tertioue commonitus, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat atque indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius incurrat.
Dat. Beneuenti IIII kal. febr.