Datierung: 1156 01 23
Ausstellungsort: Benevent
Adrianus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Philippo decano, Geraldo thesaurario et uniuerso capitulo ecclesiae sancti Martini Turonen(sis) salutem et apostolicam benedictionem. Ea, quae compositione interueniente uel aliqua rationabili concordia terminantur, ne in recidiuae contentionis scrupulum ualeant deuenire, apostolice sedis munimine conuenit roborari. Quocirca, dilecti in domino filii, iustis uestris postulationibus gratum impertientes assensum compositionem, que super prauis consuetudinibus, hospitalitio, expeditione et iustitia super homines beati Martini de Sodobrio inter uos et et Lancelinum de Bauzentiaco et quosdam antecessores eius per manum uenerabilium fratrum nostrorum E. Turonen(sis) archiepiscopi et M. Aurelianensis episcopi utriusque partis assensu facta et eorum scripto roborata esse dinoscitur, auctoritate apostolica confirmamus et, ut ipsa compositio perpetuis temporibus inuiolabiliter perseueret, eam praesentis scripti pagina communimus. Statuentes, ut nulli omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Beneuenti X kal. februarii.