Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 88


Datierung: Sommer 1155
Ausstellungsort: Angers

Adri(ano) domino suo sanctissimo patri Dei gratia summo pontifici B. Dei gratia Nannet(ensis) aecclesiae humilis minister et T. sanctae Turon(ensis) aecclesiae indigne dictus archidiaconus salutem et debitae subiectionis obedientiam. Beatitudini uestrae, reuerende pater, notum esse non dubitamus querelam inter monachos sancti Albini Andeg(auensis) et canonicos sancti Iohannis Andeg(auensis) super insula quadam rebusque aliis diu agitatam ad hunc finem, quem dicturi sumus, in presentia nostra perductam fuisse. Concordatum est siquidem a prefatis monachis et canonicis uestraque auctoritate laudatum atque concessum, ut sex personae eligerentur, tres ex parte monachorum et tres ex parte canonicorum, quae in patria nostra statuto die in unum conuenirent et auditis utriusque partis rationibus et scriptis diligenterque inuestigatis controuersiam illam retentis aecclesiae beati Albini omnibus possessionibus laudationis suae consideratione terminarent. Nominati sunt utique et concessi ex parte monachorum M(atheus) abbas sancti Florentii, B(ernerius) abbas Nuchariensis, P(etrus) abbas Buxeriae, ex parte canonicorum W(illelmus) Cenomannensis episcopus, Gi(rardus) et Gau(fridus) Andeg(auensis) aecclesiae archid(iaconi), qui contentionem illam inter predictas aecclesias exortam, sicut predictum est, finirent. Si uero sex prenominatae personae in laudatione illa in aliquo dissentirent, dissensio illa, quantacumque foret, domino B. Nannet(ensi) episcopo et mihi, qui tunc pro aliis negociis Romae morabamur, sine aliqua contradictione paenitus finienda deferretur. Vt dum hoc, quod iliae sex personae de hac querela inter se concorditer laudarent uel quod dominus Nannet(ensis) et ego super laudationis eorum discordia statueremus, inconcussum atque inuiolabile maneret, et canonici et monachi primo nobis duobus, secundo IIIIor personis, domino uidelicet I(maro) Tusculano et domino H(ugoni) Hostiensi episcopis, domino Octauiano et domino Iohanni Pisano cardinalibus presbiteris in camera uestra apud sanctum Petrum fide sua firmauerunt et datis alternatim osculis pacis pariter pepigerunt, quod statutum nostrum inuiolabiliter adimplerent. Res igitur, sicut nos sanctitati uestrae scribere curauimus, hoc ordine hucusque agitata fuit. Sex namque personae ad predictum opus peragendum aelectae et nominatae assignata die Andeg(auim) in unum conuenerunt et auditis utriusque partis rationibus et scriptis et diligenter cognitis in finiendis querelis illis in paucis dissenserunt. Nos autem, ad quos laudationis eorum dissensio terminanda pertinebat, statuta altera die et loco cum quibusdam de predictis laudatoribus conuenimus et laudationis eorum discrepantiam inter nos fine quo meliore potuimus sub fideli secreto terminauimus. Cum uero utraque parte uocata modum laudationis nostrae manifestare uellemus, canonici audire refutauerunt dicentes, quod monachi de pactione illa, quam Romae, sicut diximus, firmauerant, non seruato pacis federe iam recesserant. Econtra monachi in presentia uenerabilium personarum multarum, que ibi aderant, in nullo a predicta pactione resiliisse, quod eis opponebatur euidentibus rationibus se ibidem probaturos offerebant. Canonici uero, ut nobis omnibus, qui presentes eramus, uidebatur, dilationis tantum subterfugium querentes ad apostolicam audientiam et presentiam predictorum cardinalium omnino deficientes appellauerunt. Nos autem, ad quos controuersiae huius finis pertinebat, appellationi deferentes ueritatem et seriem rei geste sanctitati uestrae scriptis nostris significare studuimus benignitati uestrae supplicantes, quatinus quieti et paci monasterii sancti Albini caritatiue prouideatis, ne ulterius iniustis canonicorum illorum uexationibus fatigetur. Interfuerunt uero huic actioni nostrae Io(hannes) Aletensis episcopus, R(otaldus) Uenet(ensis) episcopus, Io(scius) Brioc(ensis) episcopus, M(atheus) abbas sancti Florentii, B(ernerius) abbas Nicariensis, P(etrus) abbas Buxeriae, Go(fridus) archid(iaconus) Andeg(auensis), R. archid(iaconus) Nannet(ensis) et multae aliae uenerabiles personae. Sanctitatem uestram ad honorem et utilitatem sanctae aecclesiae conseruare dignetur diuina bonitas, pater reuerende.