Datierung: 1155 05 16
Ausstellungsort: Sutri
Adrianus episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri E. Turon(ensi) archiepiscopo et dilectis filiis B. decano et ceteris canonici ecclesie sancti Mauricii salutem et apostolicam benedictionem. Ne in dubium ueniant processu temporis, que geruntur, et super his oriatur recidiua contentio, que iudicio alicuius fratris et coepiscopi nostri uidentur rationabiliter diffinita, rei geste series litterarum fidei commendatur et quod rationabiliter diffinitum est, auctoritatis nostre pagina communitur. Cum autem inter uos et militem quendam, H. uidelicet de Rotorio, super ecclesia de Siriniaco, decima et cimiterio controuersia uerteretur et ad iudicium uenerabilis fratris nostri G. Sag(iensis) episcopi ex mandato felicis memorie pape Anast(asii) antecessoris nostri fuisset causa delata, ipse frater noster eandem causam mediante iusticia diffiniuit et inuestituram illius ecclesie, decime et cimiterii cum appendiciis suis et electione sacerdotis, saluo episcopali iure, uobis adiudicauit. Unde nos quieti uestre in posterum prouidere uolentes eandem sententiam ratam habemus et presentis scripti pagina communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere seu ipsi modis quibuslibet contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Dat. Sutrii XVII kal. iunii.