Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 71


Datierung: 1147 04 13
Ausstellungsort: Provins

EVgen(ius) episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis in Christo filiabus P. abbatisse Fontis Euraldi eiusque sororibus salutem et apostolicam benedictionem. Quanto diuinis famulatibus uos attentius mancipatas esse cognoscimus, tanto circa uos maiorem curam et sollicitudinem uolumus adhibere et uestris oportunitatibus prouidere. Paci itaque uestre in posterum prouidentes quingentos solidos, quos karissimus filius noster Lod. illustris Francorum rex et uxor eius A. nobilis regina in feria, que prima ebdomada quadragesimae Pictauis annuatim habetur, annis singulis persoluendos de iure suo uobis pia deuotione concesserunt et scripto [s]uo firmarunt, uobis et per uos ecclesie Font[i]s Euraldi in perpetuum confirmamus. Si quis autem huius nostre confirmationis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonitus, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius incurrat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Dat. Pruuini id. aprilis.