Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 72


Datierung: 1147 04 29
Ausstellungsort: Paris

Eugenius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Herueo abbati monasterii sanctorum Sergii et Bachi Andeg(auensis) eiusque fratribus salutem et apostolicam benedictionem. Quociens illud a nobis petitur, quod religioni et honestati conuenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in domino filii, uestris iustis postulationibus debita benignitate gratum impertientes assensum ecclesiam beati Laurentii, quae sita est in Balgeacensi oppido, et ecclesiam sancti Sinphoriani, quae sita est in Ueteri Baugeio, et ecclesiam sancti Sulpicii, quemadmodum rogante et assentiente nobili uiro Hugone de Bellopratello per uenerabilem fratrem nostrum Ulgerium Andegauensem episcopum uobis canonice concessae sunt et scripto suo firmatae, uobis et per uos eidem beatorum Sergii et Bachi monasterio confirmamus et concessionem ipsam ratam et inconuulsam manere sancimus, ita uidelicet ut, sicut in eiusdem episcopi scripto continetur, singulis annis reddatis thesaurario Andegauensi triginta solidos pro cereo, quem debebat soluere dominus Bellipratelli annuatim in singulis festis sancti Mauritii. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona contra hanc nostrae confirmationis paginam sciens temere uenire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius incurrat atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat.

Dat. Par. III kal. maii.