Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 67


Datierung: 1146 04 22
Ausstellungsort: Sutri

Eugenius episcopus seruus seruorum Dei. Venerabilibus fratribus A. Redonensi et R. Petragoricensi episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Perlatus est clamor ad aures nostras, quod monachos sancti Florentii, qui in uestris episcopatibus habitant, nouis et indebitis exactionibus fatigatis et talliatas ab eis exigitis. Quia igitur beati Florentii monasterium cum omnibus pertinentiis suis sub apostolice sedis protectione consistit et eiusdem fratres iniuste inquietari nolumus, per apostolica uobis scripta precipiendo mandamus, quatinus ab huiusmodi exactionibus de cetero quiescatis et nichil preter canonicam ecclesiarum uestrarum iusticiam ab ipsis monachis deinceps exigatis.

Dat. Sutrii X kal. maii.