Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 66


Datierung: 1146 04 15
Ausstellungsort: Sutri

Eugenius episcopus seruus semorum Dei. Dilectis filiis Matheo abbati uenerabilis monasterii sancti Florentii confessoris, quod iuxta castrum Salmuri situm est, eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regulariter substituendis in perpetuum. Cum uniuersis sancte ecclesie filiis ex iniuncto nobis a Deo apostolatus officio debitores existamus, illis tamen locis atque personis, que ad sedem apostolicam specialius pertinere noscuntur, propensiori nos conuenit caritatis studio imminere. Eapropter, dilecte in domino fili Mathaeae abbas, peticioni tue debita benignitate gratum impertientes assensum beati Florentii monasterium, cui Deo auctore presides, in apostolice sedis tutelam protectionemque suscipimus et ad exemplar predecessorum nostrorum felicis memorie Iohannis, Calixti et Innocentii Romanorum pontificum beati Petri patrocinio communimus. Statuentes, ut quascumque possessiones, quecumque bona in presentiarum iuste et canonice possidetis aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, obblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poteritis adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis: monasterium sancti Florentii de Monte Glomna cum omni libertate, dignitate, immunitate, quam antiquitus habuisse cognoscitur, sicut predictorum antecessorum nostrorum priuilegiis continetur, cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam sancti Petri, ecclesiam sancte Marie, ecclesiam sancti Laur(entii), ecclesiam sancti Germani, ecclesiam sancte Marie de Masnilio, ecclesiam sancti Egidii de Borno, ecclesiam sancti Simphoriani de Busseria, ecclesiam sancti Christofori de Capella, ecclesiam sancti Petri de Buziliaco, ecclesiam sancte Marie Magdalene de Botetuscheria, ecclesiam sancti Macharii, ecclesiam sancti Philiberti, ecclesiam sancti Albini de Castro Penne, monasterium sancti Florentii, in quo nunc abbatia est, cum capella sancti Bartholomei, ecclesiam sancti Hylarii, monasterium sancti Florentii de castro Salmuro cum antiqua sua dignitate, fiscum Lentiniacum cum ecclesiis sancte Marie et sancti Petri et sancti Nicholai de Riperia, cum capellis sancti Iohannis et sancti Nicholai de Ofardo et omnibus pertinentiis suis, ecclesiam sancti Vincentii, ecclesiam sancti Petri de Resto cum capella sancte Marie de Monte Sorello, uillam, que dicitur Distriacus, cum ecclesia sancti Iuliani, ecclesiam sancte Marie de Catiniaco, ecclesiam sancti Andree de Uerreia, uillam, que dicitur Vlmis, cum ecclesia sancti Vincentii et capella, que dicitur Magniacus, cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Iohannis de Daneziaco cum capella de Cauerno et capella sancte Marie de Herbando cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Petri de Castro Caroli cum capellis sancti Iohannis, sancti Iuliani, sancte Radegundis, ecclesiam sancti Georgii de Capriniaco cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Georgii de Sauoio, ecclesiam sancti Heleri, ecclesiam sancti Petri de Goenort, ecclesiam sancte Marie de Monte Rebelli, ecclesiam sancte Marie de Meleio, ecclesiam sancti Iohannis de Torarciaco cum capellis sancti Petri et sancti Liminii, ecclesiam sancti Audoeni de Corcell(is), ecclesiam sancti Christofori cum pertinentiis suis, ecclesiam de uilla Borelli, ecclesiam sancti Loantii cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Iohannis et sancti Docellini de Alona cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Lamberti, ecclesiam sancti Martini de Platea cum capella de Bomeia, capellam sancti Florentii iuxta Andegauim, ecclesiam sancti Petri de Cantociaco cum pertinentiis suis, ecclesiam de Gastina, ecclesiam de Ampuniaco cum pertinentiis suis, ecclesiam de Coceio cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Iohannis de Placeio, ecclesiam sancte Marie de Liureio cum antiqua dignitate et pertinentiis suis, aecclesiam de Yseio cum capellis suis sancti Martini et sancte Marie de Messione Fructus, ecclesiam sancti Christofori, ecclesiam de Castellione, ecclesiam sancti Iohannis desuper Cosnum cum capella sancti Albini, ecclesiam sancti Bricii cum ecclesia sancti Germani de Cogleio, ecclesiam sancti Martini de Trembleio cum ecclesia sancti Leodegarii et pertinentiis suis, ecclesiam de Ramaisil, ecclesiam sancti Germani de Albiniaco, ecclesiam de Chaanio, ecclesiam de Rimou, ecclesiam de Tremao, ecclesiam de Plana Fulgeria cum capella sua, ecclesiam sancti Iacobi de Beussa, ecclesiam sancti Florentii iuxta Dolum sitam cum omni dignitate et immunitate et pertinentiis suis, ecclesiam de Ros, ecclesiam de Laboceio cum pertinentiis suis, ecclesiam de Miniaco cum capellis suis, ecclesiam sancti Meuenni cum capella sancte Marie de Ponte Dinampni et ecclesia Trium Sanctorum, ecclesiam sancti Sulini cum pertinentiis suis, ecclesiam de Dingiaco, ecclesiam sancti Iuliani de Uoantis, ecclesiam sancti Iouini de Masdonio cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Petri de Loco Ferri, ecclesiam sancti Martini de Bonourio cum capella sancti Michaelis, ecclesiam de Escoblaco cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Iuliani de Concellis, capellam sancti Petri sanctique Simphoriani de Oratorio, ecclesiam sancti Hermelandi cum capellis de Arneio, de Hermiteria, de Malo Mulchone et de Ruseria, ecclesiam de Pictauineria cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Egidii de Landa, ecclesiam sancti Geruasii de Braiosia cum capella de Castello et pertinentiis suis, ecclesiam de Flotomanuilla, capellam de Celsis, ecclesiam sancti Petri de Bembria cum capella sancti Nicholai de Castello et ecclesia sancti Petri de Ueteri Ponte et ecclesia sancti Nicholai cum capella sancte Marie de Portu Sorhan, aecclesia sancte Marie de Gasingetuna et aliis pertinentiis suis, ecclesiam sancte Marie de Andeuria cum capella de Foxcota, ecclesiam sancte Marie de Esparlaio cum capella de Parua Pagaua et pertinentiis suis, ecclesiam sancte Marie de Monemuta cum ecclesiis suis Tadioci, sancti Cadoci de Lantcadoc et sancti Liwiti de Lanliguit et sancti Roaldi cum omnibus decimis de Treiet, cum ecclesiis de Rocheuilla, de Castello Godrici, de Stantona, de Lindineia, de Hopa Eilildis, de Hopa Gingeni de Hunteleia, de Tibricthuna, de Suthintuna, de Sthie(n)tuna et capella de Aspretuna, cum ecclesiis sancti Wingaloi et sancti Georgii de Castello Dune et omnibus ecclesiis uillarum pertinentium ad idem castellum cum ecclesiis sancti Petri de Tadintuna, sancte Radegundis de Grahingahan cum terra eiusdem uille et pertinentiis suis, ecclesiam sancti Eugenii de Diogelo cum ecclesiis sancti Petri de Gonissa, sancti Dionisii de Diuni, sancti Marcelli de sancto Dionisio, sancti Martini de Vernelio et sancti Martini de Groleio, ecclesiam sancti Desiderii cum capella sancte Marie de Brueriis, ecclesiam sancti Clari de Gomet castello cum ecclesiis de Gomet uilla et sancte Marie de Bogiuallo et capella sancte Marie Magdalene de Moleriis cum omni dignitate et immunitate sua, ecclesiam sancti Remigii iuxta Cheurosam, ecclesiam sancte Marie de Psall(is) cum capella sancti Iuliani de Uilla Iusta, ecclesiam sancti Gundulfi cum ecclesia de Columbis et aliis pertinentiis suis, capellam de Nozeto et capellam sancte Marie Magdalene de Landa, ecclesiam sancti Ciltronii cum ecclesia sancti Petri de Varezia, ecclesiam sancti Petri de Samarcholia cum pertinentiis suis, ecclesiama sancte Marie de Venetio cum antiqua possessione et pertinentiis suis, ecclesiam sancti Martini de Maigneio, ecclesiam de Linaio cum capella de Roseto, ecclesiam sancti Hylarii de Montiglesio cum capella sancti Nicholai, ecclesiam sancti Ylarii de Fossa, ecclesiam sancte Marie de Tremonz, ecclesiam sancte Marie de Passauanto cum capella sancti Stephani, ecclesiam sancti Euurcii de Trementinis, ecclesiam sancti Clementini cum capella sancte Marie, ecclesiam sancte Marie de Pinu, ecclesiam sancti Iohannis de Combre(n)nio, ecclesiam sancti Nicholai de Casa cum ecclesiis sancti Iohannis, sancte Marie de Lemozinaria, sancti Florentii et sancti Laurentii et pertinentiis suis, ecclesiam sancti Iusti de Onaco cum ecclesia sancti Martini, ecclesiam de VII Fontibus, ecclesiam sancti Nicholai de Culturis cum ecclesia sancti Georgii et pertinentiis suis, ecclesiam de Longo Rete, ecclesiam de Chauis, ecclesiam sancti Martini de Ponte et capellam sancte Marie cum antiqua dignitate, possessione et pertinentiis suis, ecclesiam sancti Petri Bonialis, ecclesiam sancti Gregorii de Tecione, ecclesiam de Ussello, capellam de Cadenario, ecclesiam sancti Florentii de Rupe Fulcaudi cum ecclesiis de Luciaco, de Vaura, de Gaudis, de Nigreto, sancti Saluatoris et sancti Vincentii cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Seuerini de Castello Nouo, ecclesiam sancti Florentii de Castellione cum capella sancti Simphoriani, ecclesiam sancti Martini de Brageraco, ecclesiam sancti Petri de Monte Careto cum capellis de Monte Rebelli, ecclesiam de Colis, ecclesiam de Picone, ecclesiam de Bracaudo, ecclesiam sancte Marie de Bretenorio, ecclesiam de Monte Petroso, ecclesiam sancte Eulalie, ecclesiam de Vestionibus, abbatiam sancti Firmerii cum appendiciis suis, ecclesiam sancti Bibiani de Basatio cum capella de Bugione, ecclesiam de Pelegrua. Obeunte uero te nunc eiusdem loci abbate uel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu uel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint ab Andegauensi episcopo consecrandum, si eum secundum antiquam monasterii uestri consuetudinem absque professionis exactione uel cuiuslibet sponsionis obligatione consecrare uoluerit; sin autem, ad Romanum pontificem uel ad eius legatum recurretis. Ordinationes quoque monachorum uestrorum ab eodem accipietis episcopo, siquidem gratiam atque communionem apostolice sedis habuerit et si eas gratis et sine prauitate uoluerit exhibere; alioquin liceat uobis quem malueritis adire antistitem. Ad hec adicientes statuimus, ut in communi parrochie interdicto uel excommunicatione liceat uobis diuina officia celebrare, ita tamen ut, qui interdicti uel excommunicati sunt, ad ea nullatenus admittantur. Nec episcopis quibuslibet facultas sit uos aut ecclesias uestras aggrauare aut super monachos uestros seu clericos, qui per eorum dioceses commorantur, interdictionis sententiam sine iudicio canonico promulgare. Sane de presbiteris, qui per parrochias ad monasteria pertinentes in ecclesiis constituuntur, predecessoris nostri sancte memorie VRBANI II pape sententiam confirmamus, ut uidelicet abbates in parrochialibus ecclesiis, quas tenent, episcoporum consilio presbiteros collocent, episcopi autem parrochie curam cum abbatis consensu sacerdotibus committant, ut eiusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopis rationem reddant, abbati uero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subiectionem exhibeant et sic cuique sua iura seruentur. Prohibemus etiam, ut nulli episcopo uel archiepiscopo liceat absque uestro assensu in parrochiis uestris oratorium construere uel quamlibet de uestris obedientiis in abbatiam transmutare. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat supradictum beati Florentii monasterium perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere seu temerariis uexationibus fatigare, sed locus idem pro beati Florentii reuerentia, cuius gloriosa ibidem requiescere pignora creduntur, eandem optineat libertatem, quam abbatia prima preteritis temporibus cognoscitur habuisse, et omnia ei quieta et integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salua sedis apostolice auctoriate et diocesanorum episcoporum canonica iusticia. Si qua igitur in futurum ecclesiastics secularisue persona huius nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districts ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Amen.

R. Ego Eugenius catholice ecclesie episcopus ss. BV.

Ego Guido presb. card. tit. s(ancti) Grisogoni ss.

Ego Hubaldus presb. card. tit. s(ancte) Praxedis ss.

Ego Humbaudus presb. card. tit. sanctorum Iohannis et Pauli ss.

Ego Gilibertus presb. card. tit. sancti Marci ss.

Ego Guido presb. card. tit. sanctorum Laurentii et Damasi ss.

Ego Manfredus presb. card. tit. sancte Sauine ss.

Ego Iordanus presb. card. tit. sancte Susanne ss.

Ego Oddo diac. card. sancti Georgii ad uelum aureum ss.

Ego Guido diac. card. s(anctorum) Cosme et Damiani ss.

Ego Octauianus diac. card. s(ancti) Nicholai in carcere Tulliano ss.

Ego Gregorius diac. card. s(ancti) Angeli ss.

Ego Guido diac. card. s(ancte) Marie in porticu ss.

Ego Petrus diac. card. sancte Marie in uia lata ss.

Dat. Sutrii per manum ROBERTI sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii XVII kal. maii, indictione VIIII, incarnationis dominice anno Mo. Co. XLo. VIo, pontificatus uero domni Eugenii III pape anno secundo.