Datierung: 1146 01 17
Ausstellungsort: Lateran
Eugenius episcopus seruus seruorum Dei. Uenerabili fratri Ulgerio episcopo et dilectis filiis canonicis Andegauen(sis) ecclesiae salutem et apostolicam benedictionem. Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu satagere et suam eis iusticiam conseruare. Dignum namque est, ut, qui ad earum regimen assumpti sumus, eas et a prauorum hominum nequitia tueamur et sua iura illibata seruemus. Eapropter, uenerabilis frater Ulgeri episcope, personae tuae et ecclesiae tibi a Deo commissae quieti paterna sollicitudine prouidentes consuetudines de dandis terris ecclesiarum uestrarum, uendendis quoque et calumniandis, sicut Andegauen(sis) ecclesia hactenus rationabiliter tenuit, Turonen(sis) etiam et Carnotensis, sedis apostolicae auctoritate firmamus et ratas manere censemus. Si quis autem huius nostrae confirmationis paginam sciens contra eam temere uenire praesumpserit, secundo tertioue commonitus, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius incurrat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Dat. Lat. XVIo kal. februarii.