Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 61


Datierung: 1144 12 05
Ausstellungsort: Le Mans

In nomine Dei omnipotentis. Ego Ycmarus Dei gratia Tusculanus episcopus, apostolicae sedis legatus memorie presentium successorumque no iciae presentis pagine uiuacitate commendo, quod Normannus Nannetensis aecclesiae archidiaconus ecclesias Castri Celsi, quas hereditatis successione, sicut a quibusdam dicebatur, ut autem probare paratus erat, canonice possidebat, ipsas inquam ecclesias in presentia nostra in manu Iterii Nannetensis episcopi libere et sine ulla retentione dimisit et idem episcopus abbatem Maioris Monasterii Garnerium de ipsis ecclesiis inuestiuit. Actum Cynomannis anno incarnationis dominicae MCXLIIII, non. decembris, audientibus et uidentibus eodem Normanno archid(iacono), qui idipsum fieri uoluit et benigne concessit, et de monachis Benedicto Lombardo, Odone priore Sabloii, Iohanne preposito.