Datierung: 1143 02 01
Ausstellungsort: Lateran
Innocentius episcopus seruus seruorum Dei. Venerabilibus fratribus G. Dolensi archiepiscopo, S. Parisiensi et A. Redonensi episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Fraternitatem uestram ignorare non credimus, quod beati Florentii monasterium cum omnibus suis appendiciis beati Petri iuris existit et ad eius proprietatem et defensionem specialiter pertinet. Vnde uobis est iniuncta necessitas eundem locum et, que ad ipsum pertinent, diligere et fouere, non grauare seu in aliquo perturbare. Accepimus autem, quod in ecclesiis, quas idem monasterium in uestris episcopatibus possidet, nouas consuetudines et indebitas exactiones imponitis et presbiteros in eis contra uoluntatem monachorum, qui eisdem president, et contra sanctorum patrum decreta pro uelle uestro imponitis. Per presentia itaque uobis scripta mandamus et mandando precipimus, ut in parrochialibus ecclesiis, quas in uestro episcopatu tenent, iuxta decretum bone memorie Vrbani pape II eos collocari presbiteros permittatis nec contra sedis apostolice priuilegiorum tenorem et antiquam consuetudinem eos inquietari de ipsis ecclesiis presumatis. Tibi uero, frater S. Parisiensis episcope, precipiendo mandamus, ut ea, que presbiter de Diogilo de bonis ecclesie occupauit, monachis ipsius loci in pace dimitti facias et his, que predecessor suus in ipsa ecclesia habuit, contentus existat. Dat. Lat. kal. febr.