Datierung: 1144 05 15
Ausstellungsort: Lateran
Eapropter, uenerabilis in Christo frater Hugo archiepiscope, tuis iustis postulationibus dementer annuimus et beati Mauricii Turonensis ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti priuilegio communimus. Statuentes, ut quascumque possessiones, quaecumque bona eadem ecclesia in praesentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum rationabilibus modis poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et fratribus in ea domino seruientibus et eidem ecclesiae illibata permaneant. Quidquid etiam eadem ecclesia per triginta annos aduersus laicos, per quadraginta uero aduersus ecclesias inconcusse possedisse dignoscitur, de caetero quiete obtineat. In abbatiis autem, uidelicet Cormaricensi, de Bellomonte, ecclesia sanctorum Cosmae et Damiani et aliis tam abbatiis quam ecclesiis eiusdem archiepiscopatus ius archiepiscopale, sicut hactenus habuisse dignosceris, tibi et per te Turonensi ecclesiae confirmamus, salua in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Decernimus ergo, ut nulli etc..
Dat. Laterani id. maii, indictione VII, pontificatus anno Io.