Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 55


Datierung: 1143 02 01
Ausstellungsort: Lateran

INNOCENTIVS EPISCOPVS SERVVS SERVORVM DIE. DILECTIS FILIIS MATHEO ABBATI VENERABILIS MONASTERII SANCTI FLORENTII CONFESSORIS, QVOD IVXTA CASTRVM SALMVRVM SITVM EST, EIVSQVE FRATRIBVS TAM PRESENTIBVS QVAM FVTVRIS REGVLARITER SVBSTITVENDIS IN PERPETVVM.

Cum uniuersis sanctae aecclesiae filiis ex iniuncto nobis a Deo apostolatus officio debitores existamus, illis tamen locis atque personis, quae ad sedem apostolicam specialius pertinere noscuntur, propensiori nos conueuit caritatis studio imminere. Eapropter, dilecte in domino fili Mathee abbas, peticioni tuae debita benignitate gratum impertientes assensum beati Florentii monasterium, cui Deo auctore presides, in apostolicae sedis tutelam protectionemque suscipimus et ad exemplar predecessorum nostrorum bonae memoriae, Iohannis uidelicet et Calixti Romanorum pontificum beati Petri patrocinio communimus. Statuentes, ut quascumque possessiones, quecumque bona in presentiarum iuste et canonice possidetis aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis Deo propitio poteritis adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda uocabulis : monasterium sancti Florentii de Monte Glomna cum omni libertate, dignitate, immunitate, quam antiquitus habuisse cognoscitur, sieut predictorum antecessorum nostrorum priuilegiis continetur, cum omnibus pertinentiis suis, Aecclesiam sancti Petri, aecclesiam sanctae Mariae, aecclesiam sancti Laurentii, Aecclesiam sancti Germani, aecclesiam sancte Mariae de Masnilio, aecclesiam sancti Egidii de Borno, aecclesiam sancti Simphoriani de Buseria, aecclesiam sancti Cristofori de Capella, ecclesiam sancti Petri de Bulliaco, Aecclesiam sancte Mariae Magdalenae de Bote Tuscherio, aecclesiam sancti Macharii, aecclesiam sancti Philiberti, aecclesiam sancti Albini de Castro Pennae, monasterium sancti Florentii, in quo nunc abbacia est, cum capella sancti Bartholomei, aecclesiam sancti Hilarii, monasterium sancti Florentii de castro Salmuro cum antiqua sua dignitate, fiscum Lentiniacium cum aecclesiis sancte Mariae et sancti Petri, cum capellis suis sancti Iohannis et sancti Nicholai de Fardo, cum omnibus pertinentiis suis, aecclesiam sancti Vincentii, aecclesiam sancti Petri de Resto cum capella sancte Marie de Monte Sorello, villam, quae dicitur Distriacus, cum aecclesia sancti Iuliani, aecclesiam sancte Mariae de Catiniaco, aecclesiam sancti Andreae de Varreia, villam, que dicitur Vlmis, cum aecclesia sancti Vincentii, cum capella, quae dicitur Magniacus, cum pertinentiis suis, aecclesiam sancti Iohannis de Danaziaco cum capella de Chauerno et capella de Arbaudo cum pertinentiis suis, aecclesiam sancti Petri Castri Caroli cum capella sancti Iohannis, sancti Iuliani, sanctae Radegundis, aecclesiam sancti Georgii de Capriniaco cum pertinentiis suis, aecclesiam sancti Georgii de Sauoio, aecclesiam sancti Heleri, aecclesiam sancti Petri de Goanort, aecclesiam sancte Mariae de Monte Rebelli, aecclesiam sancte Mariae de Meleio, aecclesiam sancti Iohannis de Toarciaco cum capellis sancti Petri, sancti Liminii, aecclesiam sancti Audoeni de Concellis, aecclesiam sancti Christofori cum pertinentiis suis, aecclesiam de uilla Borelli, aecclesiam sancti Loantii cum pertinentiis suis, aecclesiam sancti Iohannis sanctique Docellini de Alona cum pertinentiis suis, aecclesiam sancti Lamberti, aecclesiam sancti Mar[t]ini de Platea cum capella de Bomeia, capellam sancti Florentii iuxta Andecauim, aecclesiam sancti Petri de Cantociaco cum pertinentiis suis, aecclesiam de Gastina, aecclesiam de Ampuniaco cum pertinentiis suis, aecclesiam de Coceio cum pertinentiis suis, aecclesiam sancti Geruasii de Placeio, aecclesiam sancte Mariae de Liureio cum pertinentiis suis, aecclesiam de Iseio cum capella sancti Martini et sancte Marie de Messione Fructus, aecclesiam sancti Christofori, aecclesiam de Castelione, aecclesiam sancti Iohannis de Supercoino cum capella sancti Albini, aecclesiam sancti Bricii cum aecclesia sancti Germani de Cogleio, ecclesiam sancti Martini de Trembleio cum pertinentiis suis, aecclesiam de Remasil, aecclesiam sancti Germani de Albiniaco, aecclesiam de Chaanio, aecclesiam de Runo, aecclesiam de Tremao, aecclesiam de Plana Fulgeria cum capella sua, aecclesiam sancti Florentii iuxta Dol(um) sitam cum omni dignitate et immunitate sua et pertinentiis suis, aecclesiam de Ros, aecclesiam de Laboceio cum pertinentiis suis, aecclesiam de Miniaco cum capell(is) suis, ecclesiam sancti Meuenni cum capella beatae Mariae de Ponte Dinanni et aecclesia trium Sanctorum, aecclesiam sancti Sulini cum pertinentiis suis, aecclesiam de Dindiaco, ecclesiam sancti Leodegarii, aecclesiam sancti Iuliani de Uoanto, aecclesiam sancti Iouini de Maidonio cum pertinentiis suis, aecclesiam sancti Petri de Loco Ferri, aecclesiam sancti Martini de Bonourio cum capella sancti Michaelis, aecclesiam de Escoblaco cum pertinent (iis) suis, aecclesiam sancti Iuliani de Concellis, capellam sancti Petri sanctique Simphoriani de Oratorio, aecclesiam sancti Hermenlandi cum capell(is) de Erneio et de Hermiteria et de Malo Mulchone et de Ruseria, aecclesiam sancti Geruasii de Braiosia cum capella de Castello et pertinent(iis) suis, aecclesiam de Flotomanuilla, capellam de Celsis, aecclesiam sancti Petri de Brembia cum capella sancti Nicholai et aliis pertinent(iis) suis, aecclesiam sancti Petri de Audeuera, aecclesiam sancte Mariae de Esparleio cum pertinent(iis) suis, aecclesiam sancti Tadioci cum aecclesia sancte Mariae de Monemuda in Omnibus appenditiis suis, aecclesiam sancti Eugenii de Diogilo cum ecclesia sancti Petri de Gonissa et aecclesia sancti Dionisii de Diuni et sancti Marcelli de sancto Dionisio et sancti Martini de Uernelio sanctique Martini de Groleio, aecclesiam sancti Desiderii cum capella sancte Mariae de Breueriis, ecclesiam sancti Clari de Gomet castello cum ecclesia sancti Germani de Gomet uilla et capella sanctae Mariae Magdalenae de Moleriis et ecclesia beatae Mariae de Bogiuallo cum omni dignitate et immunitate sua, aecclesiam sancti Desiderii, aecclesiam sancte Mariae de Psallis cum capella sancti Iuliani de Uilla Iusta, aecclesiam sancti Gundulfi cum ecclesia de Columbis et aliis pertinent(iis) suis, aecclesiam sancti Ciltronii cum ecclesia sancti Petri de Varezia, aecclesiam sancti Petri de Samarcholia cum pertinentiis suis, aecclesiam sancte Mariae de Venetio cum pertinent(iis) suis, aecclesiam sancti Martini de Maigneio, aecclesiam de Linaio cum capella de Roseto, aecclesiam sancti Hilarii de Montiglesio cum capella sancti Nicholai, aecclesiam sancti Hilarii de Fossa, ecclesiam sancte Mariae de Tremont, aecclesiam sanctae Mariae de Passauanto cum capella sancti Stephani, aecclesiam sancti Euurtii de Trementinis, aecclesiam sancti Clementini cum capella sancte Mariae, aecclesiam sancte Mariae de Pinu, aecclesiam sancti Iohannis de Combrennio, aecclesiam sancti Iohannis de Casa, aecclesiam sancti Nicholai, aecclesiam sancte Mariae de Lamozinaria, aecclesiam sancti Florentii, capellam sancti Laurentii, aecclesiam sancti Iusti de Oenaco cum ecclesia sancti Martini, aecclesiam de VII Fontibus, aecclesiam sancti Nicholai de Culturis cum aecclesia sancti Georgii et omnibus suis pertinentiis, aecclesiam de Longo Rete, aecclesiam de Chauis, aecclesiam sancti Martini de Ponte cum capella sancte Mariae et capella sancti Saluatoris, aecclesiam sancti Bibiani cum capell(is) suis, aecclesiam sancti Petri de Boniali, aecclesiam sancti Gregorii de Tecione, aecclesiam de Vsello, capellam de Cadenari, aecclesiam sancti Florentii de Rupe Fulcaudi cum aecclesiis de Luciaco, de Varra, de Gaidis, de Nigredo, sancti Saluatoris et sancti Vincentii cum omnibus pertinentiis suis, aecclesiam sancti Seuerini de Castello Nouo, aecclesiam sancti Florentii de Castelione cum capella sancti Simphoriani, aecclesiam sancti Martini de Braieriaco, aecclesiam sancti Petri de Monte Careto cum capellis de Monte Rebelli, aecclesiam de Col(is), aecclesiam de Picone, aecclesiam de Bracaudo, aecclesiam sancte Mariae de Bretonio, aecclesiam de Monte Petroso, aecclesiam sancte Eulalie, aecclesiam de Uestionibus, abbaciam sancti Firmerii cum appenditiis suis, aecclesiam sancti Bibiani de Basatio cum capella de Bugione, ecclesiam de Pelegrua. Obeunte uero te nunc eiusdem loci abbate uel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia uel uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu uel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint ab Andegauensi episcopo consecrandum, si eum secundum antiquam monasterii uestri consuetudinem absque professionis exactione uel cuiuslibet sponsionis obligatione consecrare uoluerit; sin autem, ad Romanum pontificem uel ad eius legatum recurretis. Ordinationes quoque monachorum uestrorum ab eodem accipietis episcopo, siquidem gratiam atque communionem apostolice sedis habuerit et si eas gratis et sine prauitate uoluerit exhibere; alioquin liceat uobis quem malueritis adire antistitem. Ad haec adicientes statuimus, ut in communi parrochiae interdicto uel excommunicatione liceat uobis diuina officia celebrare, ita tamen ut, qui interdicti uel excommunicati sunt, ad ea nullatenus admittantur. Nec episcopis quibuslibet facultas sit uos aut uestras ecclesias aggrauare aut super monachos uestros seu clericos, qui per eorum dioceses commorantur, interdictionis sententiam sine iudicio canonico promulgare. Sane de presbiteris, qui per parrochias ad monasteria pertinentes in ecclesiis constituuntur, predecessoris nostri sancte memoriae Vrbani II PAPAE sententiam confirmamus, vt uidelicet abbates in parrochialibus aecclesiis, quas tenent, episcoporum consilio presbiteros collocent, episcopi autem parrochiae curam cum abbatum consensu sacerdoti committant, ut eiusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopo rationem reddant, abbati uero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subiectionem exhibeant et sic sua cuique iura seruentur. Prohibemus quoque, ut nulli episcopo uel archiepiscopo liceat absque uestro assensu in parrochiis uestris oratorium construere uel quamlibet de uestris obedientiis in abbaciam transmutare. Decern[i]mus ergo, ut nulli omnino hominum liceat supradictum beati Florentii monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere uel temerariis uexationibus fatigare, sed locus idem pro beati [F]lorentii reuerentia, cuius gloriosa ibidem requiescere pignora creduntur, eandem op[tineat] libertatem, quam abbacia prima preteritis temporibus recognoscitur habuisse, et omnia ei quieta et integra conseruentur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguino Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat. Cvnctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic bonae actionis fructum percipiant et aput districtum iudicem premia eternae pacis inueniant. AMEN. AMEN. AMEN.

R. Ego Innocentius catholicae ecclesiae episcopus ss. BV.

Ego Conradus Sabinensis episcopus ss.

Ego Albericus Hostiensis episcopus ss.

Ego Step(hanu)s Prenestinus episcopus ss.

Ego Igmarus Tusculanus episcopus ss.

Ego Gvido indignus sacerdos sancte Romane ecclesie ss.

Ego Boetius presb. card. tit. sancti Clementis ss.

Ego Gregori[u]s diac. card. sanctorum Sergii et Bachi ss.

Ego Otto diac. [ca]rd. sancti Georgii ad uelum aureum ss.

Ego Hvbald[us diac. car]d. sanctae Mariae in uia lata ss.

Ego Gerardus diac. card. sanctae Mariae in domnica ss.

Dat. Lat. per manum GERARDI sanctae Romanae ecclesiae cardinalis presbiteri ac bibliothecarii kal. febr., indictione VI, incarnationis dominicae anno Mo. Co. XLo. IIo, pontificatus uero domni INNocentii II PAPAE anno XIIIo.