Datierung: 1120 12 4
Ausstellungsort: San Germano
Calixtus episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio Radulpho abbati monasterii sancti Melanii, quod in Redonensi ciuitate situm est, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Pie postulacio uoluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et deuotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata uires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolice portum confugiens eius tuitionem deuotione debita requisiuit, nos supplicationi tue dementer annuimus et beati Melanii monasterium, cui Deo auctore presides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus sub tutelam apostolice sedis excipimus. Per presentis igitur priuilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quecumque bona, quascumque possessiones idem cenobium in presenti legitime possidet uel in futurum largiente Deo iuste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Postulationi preterea uenerabilis fratris nostri Radulphi Tregerensis episcopi annuentes tibi tuisque successoribus confirmamus ecclesiam sancte Trinitatis Guingampensis, ecclesiam sancti Saluatoris et quod in ecclesia beate Marie Guingampensis et in toto Tregerensi episcopatu siue predicti episcopi siue predecessorum eius concessionibus possidetis. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat uestrum cenobium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere uel temerariis uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salua nimirum canonica Redonensis episcopi reuerentia. Sane de presbiteris, qui per parrochias ad monasterium pertinentes in ecclesiis constituuntur, predecessoris nostri sancte memorie Urbani pape sententiam roboramus, ut uidelicet abbates in parrochialibus ecclesiis, quas tenent, episcoporum consilio presbiteros collocent. Episcopi autem parrochie curam cum abbatum consensu sacerdoti committant, ut eiusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopo rationem reddant, abbati uero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subiectionem exhibeant et sic sua cuique iura seruentur. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem sepedicto cenobio iusta seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bone actioms percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen.
Ego Calixtus catholice ecclesie episcopus.
Dat. apud sanctum Germanum per manum Grisogoni sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis ac bibliothecarii II non. decemb., indictione XIIIIa, incarnationis dominice anno Mo. Co. XXIo, pontificatus autem domni Calixti secundi pape anno IIo.