Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 37


Datierung: 1126 04 03
Ausstellungsort: Lateran

Honorius episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio Odoni abbati Maioris Monasterii s(ancti) Martini eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Habitantes in domo domini in sinceritate caritatis unanimes conseruant unitatem spiritus in uinculo pacis. Purae namque mentis religio et indissolubili diuini amoris glutino confirmata uultum clementissimi creatoris, ut terena caelestibus coniungantur et ima supernis socientur, mundis orationibus incessanter profusis inclinat. Sicut enim humani compagem corporis Spiritus interior regit atque uiuificat, ita religiosae mentis uegetatio et salus existit conseruatrix inspirationis diuinae benignitas. Quia igitur fratres uestri beati Martini Maioris Monasterii diuinis mancipatos seruitiis uiuere religiose cognouimus, iccirco, dilecte in Christo fili Odo abbas, tuis rationabilibus postulationibus duximus annuendum. Bona igitur et possessiones, quas hodie iuste atque legitime possidetis, uel quaecumque in futurum liberalitate regum, concessione pontificum, donatione principum, oblatione fidelium uel aliis iustis modis canonice poteritis adipisci, auctoritate sedis apostolicae munientes firma uobis uestrisque successoribus et inconuulsa permanere statuimus. Nulli ergo omnino hominum facultas sit idem monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere uel temerariis uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Chrisma sane et oleum et consecrationes altarium per singulas celias et obedientias uestras a diocesano episcopo, si gratis et sine prauitate dare uoluerit, guscipere procuretis; alioquin ad quemlibet alium catholicum episcopum, qui gratiam et communionem apostolicae sedis habeat, recurratis. Missas quoque publicas in uestro coenobio, ne in seruorum Dei recessibus ulla popularis praebeatur occasio conuentus, nullus episcopus uobis inuitis celebrare praesumat. Obeunte uero te nunc eiusdem loci abbate uel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu uiolentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu uel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et b(eati) Benedicti regulam prouiderint eligendum. Ad indicium autem perceptae huius a Romana ecclesia libertatis auri unciam quotannis Lateranensi palatio persoluetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inueniant. Amen. Amen. Amen.

R. Ego Honorius catholicae ecclesiae episcopus ss.

Dat. Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii III non. aprilis, incarnationis dominicae anno MoCoXXVo, indictione III, pontificatus autem domni Honorii papae secundi anno secundo.