Datierung: 1119 09 24
Ausstellungsort: Tours
Calixtus episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto in Christo filio Guillelmo abbati Maioris b(eati) Martini Monasterii abbati eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Apostolicae sedis auctoritate debitoque compellimur pro ecclesiarum statu satagere et earum quieti maxime, quae specialius eidem sedi adhaerent et tanquam iure proprio subiectae sunt, auxiliante domino prouidere. Proinde, fili in Christo carissime Guillelme abba, tam tuis quam fratrum tuorum petitionibus annuentes cum pro beati confessoris Christi deuotione atque reuerentia tum pro uestrae religionis praerogatiua monasterium uestrum, quod Maius dicitur, a beato Martino quondam aedificatum ad exemplar praedecessorum nostrorum sanctae memoriae Urbani et Paschalis II pontificum in apostolicae sedis tutelam et protectionem suscipimus specialiter confouendum. Statuimus enim, ut quaecumque bona, quaecumque possessiones idem coenobium in praesenti XIII indictione legitime possidet siue in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium uel aliis iustis modis poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Nulli ergo omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere uel temerariis uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus profutura. Obeunte te nunc eiusdem loci abbate uel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu uiolentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu uel fratrum pars consili; sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam prouiderint eligendum. Electus ad Romanum pontificem uel ad quem maluerit catholicum episcopum secundum constitutionem praedicti domini nostri Paschalis papae consecrandus accedat, qui apostolicae sedis fultus auctoritate quod postulatur indulgeat. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium siue basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promouendi, locorum uestrorum fratres ab episcopis, in quorum diocesibus sunt, accipiant, siquidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerint et si eas gratis ac sine prauitate uoluerint exhibere; alioquin a quo maluerint catholico episcopo consecrationis sacramenta suscipiant. Sane missas publicas per archiepiscopum aut episcopum quemlibet in praefato monasterio celebrari aut stationem fieri omnimodo prohibemus, ne in seruorum Dei recessibus popularibus occasio praebeatur ulla conuentibus. Interdicimus etiam, ne quis eiusdem loci monachos in aliquam ecclesiam ad stationem aut exsequias celebrandas praeter suam et abbatis uoluntatem compellat, adicientes et praecipientes, ne quisquam deinceps archiepiscopus aut episcopus b(eati) Martini Maius Monasterium aut ipsius Maioris Monasteri monachos pro ulla causa ullo in loco excommunicare praesumat, sed omnis eorum causa grauior ex apostolicae sedis iudicio pendeat. Nec cellarum uestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione uel excommunicatione diuinorum officiorum suspensionem patiantur, sed tam monachi quam et famuli eorum et, qui se monasticae professioni deuouerunt, clausis ecclesiarum ianuis, non admissis diocesanis diuinae seruitutis officia celebrent et sepulturae debita peragant. Ad haec adicimus, ut idem b(eati) Martini monasterium ab omnium mortalium subiectione liberum domino annuente permaneat solique Romanae ecclesiae subditum de tanta libertate atque auctoritate congaudeat, confirmantes uniuersa, quae per autentica praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum priuilegia uobis confirmata sunt, nominatim uero in pago Carnotensi cellam Sparnonis; in pago Meldensi cellam de Bria, cellam s(anctae) Ciliniae; in pago Trecassino cellam Rameruci; in pago Suessionensi capellam s(ancti) Maximi de Petrofonte; in pago Cenomanensi cellam Castriledi, ecclesiam s(ancti) Albini sitam ante castrum Bellimontis, ecclesiam s(ancti) Martini de Villeriis Caroli Magni; in pago Andegauensi cellam et ecclesiam Camiliaci, cellam Railliaci; in pago Pictauensi cellam Rupis super Oioenem, cellam Brammi, ecclesiam Aisinei; in pago Magnetensi ecclesiam s(ancte) Radegundis infra muros et ecclesiam s(anctae) Crucis extra muros, ecclesiam s(ancti) Medardi, ecclesiam de Foreste, ecclesiam de Bessamatre; in pago Aletensi cellam castri Ioscelini, cellam (sancti) Maclouii de Insula, ecclesiam Dinanii, ecclesiam b(eatae) Mariae de Comburnio; in pago Redonensi ecclesiam s(ancti) Andreae de Entrenio; in pago Abrincatensi cellam Moritonii, ecclesiam s(anctae) Mariae de Romaniaco, ecclesiam s(ancti) Petri de Brione, ecclesiam de Ronceio; in pago Sagiensi ecclesiam s(ancti) Leonardi de Belismo cum ecclesiis et omnibus pertinentiis earum. Ad indicium autem perceptae a Romana ecclesia libertatis auri unciam unam quotannis Lateranensi palatio persoluetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inueniant. Amen. Amen. Amen.
R. Ego Calixtus catholicae ecclesiae episcopus ss.
Dat. Turoni per manum Grisogoni sanctae Romanae ecclesiae diaconi cardinalis et bibliothecarii VIII kal. octobris, indictione XIII, dominicae incarnationis anno MCXVIIII, pontificatus autem domini Calixti papae II anno primo.