Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 30


Datierung: 1107 06 10
Ausstellungsort: Souvigny

Paschalis episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio Archumbaldo abbati uenerabilis monasterii sancti Albini, quod Andegauis situm est, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Pie postulatio uoluntatis effectu debet prosequente compleri, quatinus et deuotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata uires indubitanter assumat. Proinde nos postulationi tue dementer annuimus et sancti Albini monasterium, cui Deo auctore praesides, presentis decreti auctoritate muniuimus. Statuimus enim, ut, quecumque predia, quecumque bona uel pontificum concessione uel principum liberalitate seu fidelium oblatione legitime idem monasterium in presenti possidet siue in futurum iuste poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis uisa sunt exprimenda uocabulis: in episcopatu Andegauensi ecclesia sancti Martini de Legione, ecclesia sancti Geruasii de Guilciro, sancti Martini de Campiniaco et sancti Audoueni de Fissia seu Columba de Conchiis, sanctus Iouinus de Luldio; in episcopatu Cenomanensi sanctus Martinus de Luchiaco. Has nimirum ecclesias iuxta predecessoris nostri felicis memoriae Urbani decretum in Aluernensi concilio constitutum ab omni personali redemptione liberas uobis permanere censemus. Nemini uero facultas sit idem cenobium temere perturbare aut quecumque ipsius sint uel fuerint, quibuslibet occasionibus auferre. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostram constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Amen.

Ego Paschalis catholice ecclesie episcopus.

Dat. Siluiniaci per manum Iohannis sancte Romane ecclesie diaconi IIII idus iunii, indictione XV, incarnationis dominice anno Mo. Co. VIIo, pontificatus autem domni Paschalis secundi pape VIIIo.