Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 31


Datierung: 1112-1116 03 15
Ausstellungsort: Lateran

P. episcopus seruus seruorum Dei. Dilecte filie Theburge abbatisse monasterii Andegauensis, quod dicitur sancte Marie de Caritate, salutem et apostolicam benedictionem. Et cum fratre nostro Bricio Nannetensi episcopo referente didicimus et in scriptis uidimus iudicium de Prugniacensi ecclesia, quod inter te et Lucianensem abbatem Rainaudum in Nannetensi sede a religiosis uiris Marbodo Redonensi episcopo et abbatibus quibusdam seu clericis sapientibus factum est. Ex cuius uidelicet iudicii exsecutione strenuitas tua tricennalem eiusdem Prugniacensis ecclesie possessionem quietam absque reclamatione legitima uestro monasterio permansisse tribus legitimis testibus approbauit. Nos ergo idem iuditium legale atque canonicum perpendentes supradictam Prugniacensem ecclesiam monasterio sancte Marie Andegauensis, cui Deo auctore presides, quietam et liberam in perpetuum permanere decreuimus et presentis pagine auctoritate firmamus, salua nimirum reuerentia debita Nannetensis ecclesie, in cuius est parrochia constituta.

Dat. Laterani idib. marcii.