Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 29


Datierung: 1105 10 25
Ausstellungsort: Lateran

Paschalis episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto in Christo filio Baldrico abbati Burguliensis cenobii eiusque successoribus regulariter substituendis imperpetuum. Sicut iniusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Tuis igitur, dilecte in domino fili Baldrice abbas, iustis petitionibus annuentes beati Petri Burguliensis monasterium in Andecauensi pago situm, cui Deo auctore presides, iuxta predecessores nostros sancte memorie pontifices sub tutela et protectione apostolice sedis recipimus et contra prauorum hominum nequicias auctoritatis eius priuilegio communimus. Decreto igitur presenti statuimus, ut quecumque bona uel pontificum concessione uel principum largitione uel fidelium oblatione legitima uel aliis iustis modis idem monasterium in presenti possidet uel in futurum possidere domino largiente contigerit, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat idem cenobium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere uel iniuste datas suis usibus uindicare, minuere uel contrariis uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. In quibus hec propriis duximus nominibus exprimenda: in Andecauensi pago ecclesias omnes de Burgulio, ecclesiam de Coziaco, ecclesiam sancti Medardi, ecclesiam de Varennis, ecclesiam de Brainio, ecclesiam de Escouin, terram de Roccio et de Verno et de Manso Leporello; in pago Turonico ecclesiam de Ingrandia et terram de Petramonii, ecclesiam sancte Crucis et prebendam sancti Martini, ad Candas prebendam sancti Martini, ecclesiam sancti Mauricii Cainonis, terram de Simniaco, ecclesiam sancti Melanii, terram de Martiniaco; in pago Pictauo ecclesias de Buccello, de Fusciaco, ecclesiam de Ozaio, ecclesiam de sancto Christoforo, ecclesiam de sancto Laurentio, ecclesiam de Vernone, ecclesiam de Raiacia, ecclesiam de Dercio, ecclesiam de Pugna, ecclesiam de Gorgiaco, ecclesiam de Belloloco, ecclesiam de Tortiniaco, ecclesiam de Nyolio, ecclesiam de sancto Leodegario, ecclesiam de Rufiaco, ecclesiam de Cassonis, ecclesiam de Dole, ecclesiam de Vosalia, ecclesias omnes de Mirebello, ecclesiam de Magniaco, ecclesiam de Galinaco, ecclesiam sancti Porcharii, ecclesiam sancti Pardulphi; in pago Lemouico ecclesias de Petrusia; in Angolismensi ecclesiam de Crau, ecclesiam de Maderiis, ecclesiam de Sueillis, ecclesiam de Craciaco, ecclesiam sancte Marie de Bello Loco; in Xantonico ecclesiam de Sanctuniaco, de Oletio, de Curtusiaco et de Salmoriaco, ecclesiam sancti Mauricii, terram de Pomario; in Alniciensi pago ecclesiam sancti Petri de Salinias; in Carnotensi pago ecclesiam de Goussenuilla, ecclesiam de Bonincurte; in Ebroicensi ecclesias de Coldris cum tota uilla, Francauillam, Trasnum, ecclesiam sancti Germani de Marcilliaco; in Parisiensi pago ecclesias de Cabrosa, de Castroforti, de Palesiolo, de Limors; in Aurelianensi pago ecclesiam sancti Hilarii Magduni et integre dimidiam prebendam sancti Lifardi; item in Carnotensi ecclesias de Plesiaco, ecclesiam de Nielpha castro; item in pago Pictauensi ecclesiam de Ciliaco, ecclesiam sancte Radegundis de Burgundo, ecclesiam de Faia. Obeunte uero te eius loci abbate uel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia uel uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consilio uel fratrum pars consilii sanioris uel de suo uel de alieno, si oportuerit, collegio secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Crisma, oleum sanctum, consecrationes altarium siue basilicarum, ordinationes monachorum et clericorum, si ad sacros fuerint ordines promouendi, ab episcopo, in cuius diocesi estis, accipietis, siquidem gratiam atque communionem sedis apostolice habuerit et si ea gratis ac sine prauitate uoluerit exhibere; alioquin liceat uobis catholicum quem malueritis adire antistitem et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolice sedis fultus auctoritate, que postulatis, indulgeat. Ad hec interdicimus, ut nulla sacerdotalis uel laicalis persona presumat aliquam indebitam exactionem uel malam consuetudinem, que ad iniuriam eiusdem loci uel detrimentum possessionum suarum pertinere uideatur, inferre. Hoc quoque presenti capitulo subiungimus, ut idem monasterium uel abbates eius uel monachi ab omni secularis seruicii sint infestatione securi omnique grauamine mundane oppressionis remoti; in sancte religionis obseruatione seduli atque quieti nulli alii nisi Romane et apostolice sedi aliqua teneantur occasione subiecti. Si qua sane ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Amen.

R. Ego Paschalis catholice ecclesie episcopus ss. BV.

Dat. Laterani VIII kal. nouemb. per manum Iohannis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis ac bibliothecarii, indictione XIII, incarnationis dominice anno Mo. Co. Vo, pontificatus autem domni Paschalis secundi pape anno VIIo.