Datierung: 1104
R. Dei gratia Albanus episcopus, legatus uero Romanus. R. Andegauensi episcopo et G. archidiacono salutem. Audiuimus, quod concordiam, quae facta est in presentia uestra inter monachos Maioris Monasterii et canonicos sancti Bartholomei Camilliacensis, ipsi canonici per auctoritatem uestram infringant faciendo in parroechia monachorum secundas uisitationes et accipiendo secundas confessiones. Quod omnino non esse canonicum decernitur. Nullus enim debet ponere inportune falcem suam in messem alterius. Audiuimus etiam, quod ipsi canonici cum defunctis parroechianis monachorum in ecclesiam et in cimiterium eorum cum processione sua importune se ingerant. Quod ad eos minime pertinere certum est, cum carta concordiae eorum contineat, quod burgenses canonicorum defuncti ad ecclesiam usque monachorum deferantur ibique capellanis monachorum sepeliendi relinquantur. Mandamus itaque uobis ac firmiter precipimus, ne id ulterius ullatenus ab eis fieri permittatis, immo prohibeatis. Decet enim eos secundum canones esse contentos suis nec alterius parroechiae terminos inuadere. Hoc quippe faciendo ius monachorum inuadunt, quod se non inuasuros in manu tua manum suam mittendo secundum concordiae tenorem promiserunt. Ipsis etiam canonicis omnino interdicimus, ne id ulterius facere presumant, quoniam beatae memoriae Milo predecessor noster, qui hanc concordiam firmauit et scribi fecit, infractorem huius concordiae excommunicauit. Cuius sententiae propter pacis custodiam nostram quoque adiungimus.