Datierung: 1103
Ausstellungsort: Angers
Ego Milo Prenestinus episcopus et apostolicae sedis legatus hanc concordiam iussi scribi, quam etiam feci, sicut in subsequentibus describetur. In presentia enim nostra considentibus pariter Andegauensi R(ainaldo), Pictauensi P(etro), Redonensi M(arbodo), Beluacensi W(alone) episcopis, congregatis simul Maioris Monasterii Il(goto), sancti Florentii Gui(llelmo), Burgulii Bal(drico), sancti Iouini Bri(xio), sancti Sergii Gual(terio), sancti Albini Gi(rardo) abbatibus, presentibus quoque sancti Mauricii et sancti Bartholomei fere cunctis canonicis motae sunt querimoniae abbatis Maioris Monasterii in sancti Mauricii sanctique Bartholomei canonicos et nichilominus canonicorum in monachos. Cunque diutina litigatione protraherentur nec finiri pre nimiis tumultibus permitterentur, tandem inspirante eo qui [pac]is et concordiae princeps est, his q[uer]elosis litigiis hunc concordiae f[i]nem tribuimus. Conquestus enim fuerat Maioris Mon(asterii) abbas de ecclesia sancti Bartholomei, quam sibi tanquam in sui iuris constitutam parrechia requirebat. Conquesti sunt etiam Andegauensis episcopus et sancti Mauricii canonici de ecclesiis Camiliacensibus sanctae Mariae et sancti Egidii et ecclesia sancti Quintini et de omnibus, quae apud castrum Calunnam monachi possidebant. Igitur definitum ita concordia utriusque partis est, ut abbas a sancti Bartholomei ecclesiae querela desineret, ita dumtaxat ut baptisterium et sepultura relinqueretur ecclesiae monachorum nec canonici uel burgenses suos uel aliquem in ecclesia sua sepelire presumerent, sed capellani canonicorum burgenses suos mortuos usque monachorum ecclesiam precederent, deinde sepeliendos eorum capellanis relinquerent ac XV sol(idos) pro censu annuo in pascha per annos singulos monachis canonici persoluerent. Deinde simul est constitutum, ut episcopi et canonicorum sancti Mauricii in monachos querimoniae, scilicet de sanctae Mariae et sancti Egidii Camiliaci ecclesiis et ecclesia sancti Quintini, de monachorum etiam possessione apud Calunnam pace perpetua sopirentur, querimonia quoque abbatis de sancti Bartholomei ecclesia, sicut supra iam tetigimus, perpetuo finiretur, sic tamen ut, si ecclesia illa monachis danda fuerit, non nisi Maiori Monasterio prebeatur et canonici presentes et posteri nullatenus res et iusticiam monachorum presumant inuadere. Si autem fecerint, uel inter se uel ante episcopum infra XV dies emendare festinent. Haec autem se obseruaturos clerici episcopo Andegauensi promittant et sic succedentes de cetero faciant. Hane concordiam seruantibus pax, benedictio et gloria omnipotentis Dei tribuatur, non custodientibus autem ira, maledictio et ignominia perpetui anathematis inferatur.