Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 24


Datierung: 1096 03 31

Urbanus episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio Bertranno Bellilucensis monasterii abbati eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Pie postulatio uoluntatis effectu debet prosequente compleri, ut et deuotionis sinceritas enitescat et utilitas postulata indubitanter uires assumat. Quia igitur dilectio tua ad apostolicae sedis portum confugiens eius sibi suffragia renouari humilitate debita postulauit, nos petitioni tue aures paterne clementie inclinamus et predecessorum nostrorum sedis apostolicae pontificum Iohannis ac Sergii uestigiis insistentes locum uestrum et uniuersa ad ipsum pertinentia presentis decreti auctoritate munimus. Statuimus enim, ut secundum fundatoris uotum, Fulconis scilicet egregiae secundum saeculum memorie Andecauensis comitis, locus ipse, cui Deo auctore presidere cognosceris, cum uniuersis ad eum pertinentibus semper in apostolicae sedis protectione permaneat nec aliquando pro communi parrochiarum adiacentium culpa excommunicationi cuilibet interdictioniue subiaceat. Sane ordinationes clericorum seu monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promouendi, consecrationes altarium siue basilicarum omni prauitate seu difficultate seposita Turonensis impertiatur archiepiscopus. Preterea per presentis priuilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quecumque bona ex predicti Andecauensium comitis Fulconis seu nepotum eius uel aliorum fidelium iure possidet siue in futurum concessione pontificum, liberalitate principum uel oblatione fidelium iuste atque canonice poterit uestra ecclesia adipisci, uobis uestrisque successoribus firma semper et illibata permaneant. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat idem cenobium temere perturbare uel eius possessiones auferre, minuere uel temerariis uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te nunc eius loci abbate uel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia uel uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu uel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam prouiderint eligendum. Si quis sane in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, uicecomes, iudex aut ecclesiastica quelibet secularisue persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum iudicem premia aeternae pacis inueniant. Amen. Amen. Amen.

Dat. apud sancti Maxentii monasterium per manum Iohannis sanctae Romanae ecclesiae diaconi cardinalis secundo kal. aprilis, indictione IV, dominicae incarnationis anno Mo. XCo. VIIo, pontificatus autem domini Urbani secundi papae anno nono.