Datierung: 1099 05 02
Ausstellungsort: Rom, St. Peter
Urbanus episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio Othoni abbati monasterii Prulliacensis eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Iustis uotis assensum praebere iustisque petitionibus aures accommodare nos conuenit, qui licet indigni iusticiae custodes atque precones in ecclesia apostolorum principum Petri et Pauli specula positi domino disponente uidemur existere. Tuis igitur, fili in Christo carissime Otho, iustis petitionibus annuentes sanctam Prulliacensem ecclesiam, cui auctore Deo presides, apostolicae sechs auctoritate munimus. Statuimus enim, ut quecumque hodie idem cenobium iuste possidet siue in futurum concessione pontificum, liberalitate principum uel oblatione fidelium iuste et canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus uisa sunt exprimenda: ecclesia sancti Michaelis cum decimis et rebus omnibus ad eam pertinentibus, ecclesia sanctae Mariae sanctique Nicolai ecclesia, ecclesia sancti Martini Bociaci, ecclesia sancti Marcelliani La Guerchie, ecclesia sancti Mauricii Barraus, ecclesia sancti Petri Turomaicam, ecclesia sancti Martini de Carnisiaco, ecclesia sanctae Iulittae, ecclesia sancti Boniti, ecclesia sanctae Mariae de Castellione cum decimis et omnibus rebus ad eam pertinentibus, ecclesia sancti Georgii, ecclesia sanctae Mariae de Rupe, ecclesia sancti Martini Poziaci, ecclesia sancti Petri Cromeliae, ecclesia sancti Martini de Cosciaco, ecclesia sancti Nazarii, ecclesia sancti Martini de Olchis, ecclesia sanctae Mariae de Castello Cornu. Ecclesiam uero sancti Melanii infra castellum Prulliaci ita omnino in uestri monasterii iurisdiccione permanere sanccimus, ut nulli praeter abbatem et monachos dispositionis eius facultas sit. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum Prullicense monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere uel temerariis uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salua debita Turonensis archiepiscopi reuerentia, cuius hoc ipsum deprecatione constituimus. Si qua sane ecclesiastica secularisue persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam uenire temptauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eternae pacis inueniant. Amen.
Scriptum per manum Petri notarii regionarii et scriniarii sacri palacii.
Dat. Romae apud sanctum Petrum per manum Iohannis sanctae Romanae ecclesiae diaconi cardinalis sexto nonas maii, indictione VIIa, incarnationis dominicae anno Mo. XCo. IXo, pontificatus autem domni Urbani secundi papae anno XII.