Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., 23


Datierung: 1088-1095

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego U. Romane urbis apostolice sedis Dei annuente gratia minister quamuis indignus omnibus sancte aecclesiae prelatis atque eius subiectis non ignorari certifico, quoniam Aimericus Toarcensium uicecomes nobilissimus aecclesiam in Dei sanctique Nicholai honore apud Casam fundatam monachis sancti Florentii in perpetuum ut cellam habendam annuentibus filiis suis Herberto atque Gaufrido condonauit. Hanc itaque ecclesiam auctoritate Romana omni pontificah interdictione solutam et ipsius aecclesiae appendentia seu concessa ad honorem Dei concedimus. Ipsum autem prenominatum principem omnesque ibidem in Christo requiescentes seu orationum suffragia postulantes Deo et sancte Marie necnon apostolorum aliorumque sanctorum orationibus commendamus atque a peccatorum suorum nexibus, in quantum possumus, absoluimus.