Datierung: 1093 11 20
Ausstellungsort: Anagni
VRBANVS EPISCOPVS SERVVS SERVORVM DEI. DILECTO IN CHRISTO FILIO BALDRICO BVRGVLIENSI ABBATI EIVSQVE SVCCESSORIBVS REGVLARITER PROMOVENDIS IN PERPETVVM. Iustis uotis assensum prebere iustisque petitionibus aures accommodare conuenit, qui licet indigni iusticiae custodes et precones in excelsa apostolorum principum PETRI et PAVLI specula positi domino disponente uidemur existere. Sanctorum igitur predecessorum nostrorum statuta sequentes BVRGVLIENSE cenobium, cui auctore Deo, Baldrice fili in Christo uenerabilis, presides, sicut precedentium patrum priuilegiis constat esse munitum, nos quoque presentis decreti auctoritate munimus et roboramus tibique et tuis successoribus idem caenobium cum omnibus, quae ad presens iuste possidet siue in futurum pontificum concessione, principum munere et oblatione fidelium canonice poterit adipisci, regendum et disponendum presentis paginae auctoritate concedimus et confirmamus. Decernimus itaque, ut nulli omnino hominum liceat predictum caenobium temere perturbare aut ei subditas possessiones auferre, minuere uel temerariis uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te nunc eius loci abbate uel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia uel uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu uel fratrum pars consilii sanioris regulariter et secundum Deum elegerint. Chrisma, oleum sanctum, consecratione(s) altarium, basilicarum, ordinationes clericorum ab episcopo, in cuius estis diocesi, accipietis, si tamen catholicus fuerit ac gratiam Romanae sedis habuerit et ea gratis impendere ac sine prauitate uoluerit; alias liceat uobis catholicum, quem uolueritis, adire episcopum et ab eo consecrationum sacramenta suscipere. Vos igitur, filii in Christo karissimi, oportet regularis disciplinae institutioni sollicitius ac deuotius insudare, ut quanto a secularibus estis tumultibus liberi, tanto studiosius placere Deo totius mentis et animae uirtutibus anheletis ueneranda Romanae ecclesiae decreta precipue studentes seruare, cuius patrocinio ab omnium uiuentium estis iugo annuente domino premuniti et libertate donati. Si quis uero sacerdotum, regum, principum, ducum, iudicum atque quorumlibet secularium hanc constitutioni(s) nostrae paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonitus, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat et a sacratissimo corpore Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi alienus fiat atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco ista seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus et hie fructum bonae actionis percipiant et apud districtum iudicem premia aeternae pacis inueniant. AMEN. AMEN. AMEN. R. BV.
Dat. Anagnie per manus Lanfranci agentis uicem cancellarii XII kal. decemb., anno domini MoXCoIIIo, apostolatus domni VRBANI secundi papae VI.