Datierung: 1089 12 19
Ausstellungsort: Terracina
Urbanus episcopus seruus seruorum Dei. Reuerentissimo filio Bernardo abbati Maioris Mon(asterii) eiusque successoribus regulariter promouendis imperpetuum. Potestatem ligandi atque soluendi in celis et in terra beato Petro eiusque successoribus auctore Deo principaliter traditam illis ecclesia uerbis agnoscit, quibus Petrum est dominus alloquutus: „Quecumque ligaueris super terram, erunt ligata et in celis et quecumque solueris super terram, erunt soluta et in celis“. Ipsi quoque et proprie firmitas et aliene fidei confirmacio eodem Deo auctore prestatur, cum ad eum dicitur: „Rogaui pro te, ut non deficiat fides tua, Petre, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos“. Oportet ergo nos, qui licet indigni Petri residemus in loco, praua corrigere, recta firmare et in omni ecclesia ad interni arbitrium iudicis sic disponenda disponere, ut de uultu eius iudicium nostrum prodeat et oculi nostri uideant equitatem. Ceterum cum uniuersis sancte ecclesie filiis ex apostolice sedis auctoritate ac beniuolentia debitores existamus, illis tamen locis atque personis, que ampliori religionis gratia eminent, propensiori nos conuenit caritatis studio imminere. Tuis ergo tuorumque fratrum, fili in Christo dilectissime Bernarde, iustis peticionibus annuentes cum pro beati confessoris Martini deuocione et reuerencia tum pro uestre religionis prerogatiua cenobium uestrum, quod Maius dicitur, a beato quondam Martino edificatum in apostolice sedis tutelam specialiter protectionemque suscepimus. Per presentem igitur nostri priuilegii paginam auctoritate apostolica statuimus, ut quecumque hodie idem cenobium possidet siue in crastinum concessione pontificum, largicione principum uel oblacione fidelium iuste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Quamobrem decernimus, ne ulli omnino hominum liceat idem cenobium temere perturbare aut ei subditas possessiones auferre, minuere uel temerariis uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum sustentacione ac gubernacione concessa sunt, usibus profutura. Missas sane publicas per archiepiscopum aut episcopum quemlibet in prefato monasterio celebrari aut stacionem fieri omnimodo prohibemus, ne in seruorum Dei recessibus popularibus occasio prebeatur ulla conuentibus. Adicientes etiam et precipientes, ne quisquam ulterius archiepiscopus aut episcopus beati Martini monasterium aut ipsius monasterii monachos excommunicare presumat, sed omnis eorum causa grauior ex apostolice sedis iudicio pendeat. Obeunte nunc eiusdem loci abbate uel suorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surrepcionis astucia preponatur, nisi quem fratres communi consensu uel pars fratrum consilii sanioris elegerint. Electus a Turonensi archiepiscopo consecrationem accipiat, si gratiam et communionem apostolice sedis habuerit et si eam gratis et sine prauitate exhibere uoluerit professionis exactione seposita; si quod autem horum obstiterit, abbas aut ad Romanum pontificem consecrandus accedat aut a quocumque uoluerit catholico episcopo consecretur, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur, impendat. Idem etiam de crismate, de oleo sancto, de consecracionibus altarium siue basilicarum, de ordinacionibus nichilominus monachorum Maioris uestri Monasterii statuimus, quatinus idem cenobium Romane soli ecclesie subditum nulli preter hanc uideatur esse subiectum. Vos igitur, filii in Christo dilectissimi, oportet regularis ordinis discipline arcius atque optacius insudare, quatinus, quanto a secularibus tumultibus liberiores existitis, tanto amplius placere domino tocius cordis, mentis et anime uiribus anheletis. Ad indicium autem huius a Romana ecclesia percepte libertatis unam auri unciam quotannis Lateranensi palacio persoluetis. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut uicecomes aut iudex aut persona quelibet magna uel parua, potens aut impotens huius nostri priuilegii paginam agnoscens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue conmonitus, si non satisfactione congrua emendauerit, a Christi eum corpore et ecclesie auctoritate apostolica segregamus. Conseruantibus autem pax a Deo et misericordia presentibus ac futuris seculis conseruetur. Amen. Amen. Amen. R. BV. Dat. Terracine quartodecimo kal. ian. per manus Iohannis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis, anno dominice incarnationis Mo. octogesimo nono, indictione XIII, anno pontificatus domni Vrbani II pape secundo.