Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 20


Datierung: 1087 071087 08
Ausstellungsort: Monte Cassino

Victor episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto in Christo filio Bernardo uenerabili abbati eiusque successoribus in perpetuum. Quoniam quidem superna disponente clemencia beato Petro apostolorum principi eiusque successoribus omnes ubique gentium ordinandi, disponendi, regendi et gubernandi ecclesias a Deo est concessa potestas, nos quoque pro modulo nostro omnium ecclesiarum sollicitudinem habentes secundum hoc, quod nostre mentis archano Dei miseratio inspirauerit, eas ordinäre, disponere, regere et gubernare satagimus. Quocirca piis uotis iustisque petitionibus annuentes his, que ad uenerabilium locorum utilitatem, defensionem et libertatem pertinere uidentur, libentissime, in quantum possumus, omni tempore operam dabimus. Volumus igitur atque precipimus et apostolica auctoritate cunctis mortalibus interdicimus, ut cenobium beati Martini Turon(ensis) episcopi, quod Maius Monasterium non immerito appellatur, et res siue mobiles siue immobiles, que ad ipsum pertinent, insuper et quecumque eius iuris esse uidentur, nemo inuadere, diripere, uastare, furari, inquietare et temerario ausu et iniusta usurpatione sibi aliquando uendicare presumat, quatinus religiosi uiri, qui ibidem domino famulantur, in pace semper et tranquillitate Dei seruicia exercere ualeant et ante districti iudicis examen pocius intercessores quam alicuius hominis accusatores inueniantur. De talibus enim ipse dominus ait: „Qui uos tangit, tangit pupillam oculi mei“. Illud eciam, quod beatus Gregorius interdicit, nos ipsius auctoritatem secuti, missas scilicet illic publicas per episcopum fieri omnino prohibemus, ne in seruorum Dei recessibus popularis occasio prebeatur ulla conuentus et simpliciores ex hoc animas plerumque, quod absit, in scandalum trahat frequentium quoque mulierum introitus. Hec autem ad uerbum posuimus, sicut a beato Gregorio scripta reperimus. Nullum autem ius ibi ipsius ciuitatis archiepiscopus sibi uendicare presumat, nisi quod antiquitus secundum canones ibidem habuisse probatur. Ceterum eidem monasterio indicimus, quatinus per singulos annos unam auri unciam beato Petro persoluat. Si quis autem uel rex uel dux uel princeps uel comes uel uicecomes seu aliqua magna paruaque persona cuiuscumque ordinis uel sexus uel dignitatis contra hanc nostri decreti constitutionem agere presumpserit, postquam bis aut ter canonice compellatus fuerit, nisi resipuerit, sed in sua, quod absit, malicia perstiterit, primo quidem a Christi corporis et sanguinis communione separamus. Deinde uero, si neque eciam sic ab iniquitate cessauerit, sed indurato corde in eadem perseuerauerit, eum excommunicatum et dampnatum esse censemus. Dat. apud Cassinum per manus Brunonis Signiensis episcopi, Romane uero ecclesie bibliotecarii anno ab incarnatione domini nostril Iesu Christi Mo. octogesimo VIIIo, anno uero primo pontificates domni Victoris tercii pape, indictione decima.