Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 16


Datierung: 1083 10 06
Ausstellungsort: Saintes

In nomine summae et indiuiduae trinitatis. Ego Amatus Ellorensis episcopus domni papae Gregorii septimi gratia Dei uicarius. Posteris nostris notum fieri uolo dissensionem ortam inter monachos sancti Florentii et monachos sancti Nicholai Deo auxil[i]ante apud Santonas me ita diffinisse. Facta igitur in communi audientia concilii ibidem congregati proclamatione monachorum sancti Florentii super sancti Nicholai monachis de quadam ecclesia in Andecauensi territorio apud Cantoceiacum castrum uidelicet sita atque utriusque partis ratione diligenter considerata et diu uentilata tandem confratrum nostrorum archiepiscoporum et coepiscoporum abb[a]tumque iudicio statui, quatinus supradictam ecclesiam absque ulla inquietudine monachorum sancti Nicholai amodo [sancti] F[lor]entii monachi habeant et pacifice teneant. Istud uero ita deinceps tenendum et obseruandum sancti Nicholai abbati et monachis ipsius censuimus, quod et ipse abbas manu sua in manu mea missa sic se seruaturum perhenniter promisit. Et ut haec institutio nostra inconuulsam obtineat firmitatem, manu propria firmaui et sigilli mei impressione firmatam corroboraui. Si quis uero aut abbas iste prefatus aut monachi eius aut successores illius huic nostrae sanctioni aliquo ingenio obuiare temptauerit, procul dubio sciat Romanae ecclesiae auctoritatem sese infregisse et ad periculum sui ordinis sese fecisse. Cuius rei iudices hic sunt subnotati, uidelicet Ioscelinus Burdegalensis archiepiscopus, Guillelmus Ausiensis archiepiscopus, Otgerus Cumengensis episcopus, Benedictus Nannetensis episcopus, Simon Agennensis episcopus, Ramnulfus Santonensis episcopus, Oddo abbas Angeriacensis, Guido abbas Noui Monasterii, Rainaldus abbas sancti Cypriani, abbas Malleacensis, abbas sancti Sauini, abbas Luciacensis, abbas sancti Michaelis, abbas Burguliensis, abbas Redonensis, abbas Cormariacensis cum pluribus aliis monachis et clericis. Huicque iudicio assensum totum prebuit concilium. Actum apud Santonas in plenario concilio anno ab incarnatione domini MLXXXIIII, indictione VII, mense octobri, VI feria, Philippo Francorum rege, Widone Aquitanorum duce, Gregorio VII papa, Willelmo abbate sancti Florentii.