Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 17


Datierung: 1083 11 24
Ausstellungsort: Lateran

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto in Christo filio B. abbati cenobii Burguliensis eiusque successoribus regulariter promouendis in perpetuum. Supernae miserationis respectu ad hoc uniuersalis ecclesiae curam suscepimus et apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus, ut iustis precantium uotis attenta benignitate faueamus et libramine aequitatis omnibus in necessitate positis, quantum Deo donante possumus, subuenire debeamus. Precipue tamen de uenerabilium locorum stabilitate pro debito honore summae et apostolicae sedis, cuius membra sunt, quantum ex diuino adiutorio possibilitas datur, nobis pensandum et laborandum esse perpendimus. Proinde postulationi tuae annuentes sub tutela et defensione sanctae sedis apostolicae locum, cui preesse dinosceris, ecclesiam uidelicet sancti Petri suscipimus. Cui priuilegia huiusmodi presenti auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus atque firmamus statuentes nullum regum uel imperatorum, antistitum, nullum quacumque dignitate preditum uel quenquam alium audere de his, que eidem uenerabili loco a quibuslibet hominibus de proprio iure iam donata sunt uel in futurum Deo miserante collata fuerint, sub cuiuslibet causae occasionisue spetie minuere uel auferre siue suis usibus applicare uel aliis quasi piis de causis pro suae auariciae excusatione concedere, sed cuncta, que ibi oblata sunt uel offerri contigerit, tam a te quam ab eis, qui in tuo officio locoque successerint, perenni tempore illibata et sine inquietudine uolumus possideri, eorum quidem usibus, pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura. Interdicimus etiam, ut nulla sacerdotalis uel laicalis persona presumat aliquam indebitam exactionem uel malam consuetudinem, quae ad iniuriam eiusdem loci uel detrimentum pertinere uideatur, inferre. Item constituimus, ut obeunte abbate non alius ibi quacumque obreptio nis astutia ordinetur, nisi quem fratres eiusdem cenobii cum communi consensu secundum timorem Dei elegerint, maxime de eadem congregatione, si idoneus inuentus fuerit; quod si talis, qui huic regimini congruat, inter eos inueniri non possit, aliunde sibi patrem et magistrum expetant. Hoc quoque presenti capitulo subiungimus, ut ipsum monasterium et abbates eius uel monachi ab omni secularis seruitii sint infestatione securi omnique grauamine mundanae oppressions remoti, in sanctae religionis obseruatione seduli atque quieti nulli alii nisi Romanae et apostolicae sedi aliqua teneantur occasione subnecti. Consecrationes etiam ecclesiarum et ordinationes monachorum siue clericorum sepefato cenobio pertinentium ab episcopis, in quorum diocesi sunt, accipiant, ita tamen si episcopi canonice ordinati fuerint et ordinationem gratis fecerint; sin autem aliquid horum exstiterit, abbas cum licentia et auctoritate Romani pontificis ad qualemcumque catholicum episcopum ei placuerit causa consecrationis et ordinationis tam locorum quam personarum licenter pergat. Haec igitur omnia, quae huius precepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quam cunctis, qui in eo, quo es, ordine locoque successerint, uel eis, quorum interesse potuerit, in perpetuum seruanda decernimus. Si quis uero regum, sacerdotum, clericorum, iudicum ac secularium personarum hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens contra eam temerario ausu uenire temptauerit, admonitus semel et iterum usque tercio per conuenientes inducias, si non resipuerit atque predictae ecclesiae non satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et, nisi ea, quae ab illo sunt male ablata, restituerit uel digna paenitentia illicita acta defleuerit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi alienus fiat atque in aeterno examine districtae ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum iudicem premia aeternae pacis inueniant. Dat. Lateranis VIII kal. decembris per manus Petri sanctae Romanae ecclesiae presbiteri cardinalis ac bibliothecarii, anno XI pontificates domni Gregorii VII pape, anno uidelicet dominicae incarnationis millesimo octogesimo tertio, indictione VII.