Datierung: 1097 06 07
Ausstellungsort: Nieuil
Cum in huius uite actiuae peregrinatorio transitu omnium hominum uite aeternae bona appetentium alii Mariam, alii Martham imitari uideantur, Mariae uero imitatores absque sollicitudine et turbatione quietem eligant, Martham quidem sequentes sollicitudinis et turbationis labori incumbant, inter bonos Marthae imitatores ex appetitione bonorum temporalium, unde bona intentione Deo ministrent, necesse est aliquando oriri uelut quasdam scandalorum spinas, perturbationis alicuius scilicet commotiones. Quae ne diabolicae dissensionis partem ex occasione bonae intentionis incidant, a sapientibus diligenter probandae et ad quietis portum rationis gubernaculo determinando sunt deducendae. Hac ergo de causa, cum inter sancti Florentii Salmurensis et beati Martialis Lemouicensis monachos de boscho quodam, quem Nigretum appellant, nuper orta esset contentio, his quidem ratiotinantibus a dominis secularibus ipsum boscum in potestate habentibus se prius emisse donumque habuisse, aliis uero econtra hoc idem sibi contigisse attestantibus, quatinus commotio haec uel dissensio iuris ratione sedaretur, ante domnum Amatum sedis apostoliae Dei gratia uicarium presentibus abbatibus Willelmo Salmurensi et Aimaro Lemouicensi, cum ipso etiam Lemouicensis ecclesiae episcopo Guidone nuncupato, cum aliis pluribus tam laici quam monachilis ordinis legitimis testibus de hac re disceptaturi conuenerunt. Quorum rationibus diligenti consideratione examinatis melius supradicto Romanae ecclesiae legato uisum fuit cum consilio presentium dissensionem pacis amore, ut tales decebat, sedari quam iudicii laboriosa contentione ulterius uexari. Facta est igitur inter illos hoc modo concordia, ut boscum ipsum, de quo contendebant, quia utrique sibi totum uindicare uolebant, communiter, uelut subscripta ratio prodit, in pace possiderent, tali uidelicet conuentione ut omnes redditus bosci illius uel terrae ad ipsum pertinentis pacifica partitione inter se diuiderent et quae iam adquisierant uel ulterius adquisituri erant, communi consilio ligarent et ita inter se proficuum siue damnum alterna caritate communicarent. Et ut haec concordia a nullo dissoluenda et inconuulsa in perpetuum permaneat, placuit predicto legato iusticia exigente, quatinus, quicumque contraire uoluerit uel infregerit, nouerit se, nisi resipuerit, a liminibus sanctae Dei ecclesiae excludendum et a corpore et sanguine domini usque ad legitimam satisfactionem separandum. Huic concordiae interfuerunt plures tam monachi quam clerici siue laici, ex quibus nomina quorundam subnotata sunt: Amatus Romanae ecclesie legatus, Guido episcopus Lemouicensis, Willelmus abbas sancti Florentii, Ademaras monacus, Iterius mo(nacus), Aimo mo(nacus), Gu(m)bertus mo(nacus), Goffredus mo(nacus), Hugo mo(nacus), Drogo mo(nacus), Gosbertus canonicus sancti Laudi, Amelius prepositus sancti Iuniani, Guido de Rocha, Petrus Frenicardus et uxor eius Erm(en)sendis et duo filii Fulcaldus et Aimarus, Osbertus, Aimarus Girardi, Iordanus Mischinus, Dalmatius, Mauricius de Cella, Petrus frater eius, Hildebertus de Ueteri Casa, Constantinus Peset, Petras de Colz, Aimericus de Parazac, Hugo frater eius, Isembardus Doez, Aimarus abbas sancti Marcialis, Giraldus Amaluinus monacus, Giraldus Capiterius mo(nacus), Bernardus mo(nacus), Stephanus mo(na- cus), Rotbertus de Monte Berulf mo(nacus), Rotbertus Lacallia mo(nacus), Odo comes Marchiae, Petrus de uilla Maset, Gofredus de Lub(er)cio, Constantinus de Lub(er)cio, Ameno de Multone. Actum est hoc anno ab incarnatione d(omini) M. LXXXI, indictione IIIIta, mense iunio, feria VIIa, in parochia, que dicitur Nioilz, Philippo Francorum rege, Willelmo Aquitanorum duce.