Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 14


Datierung: 1079

G. episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto in Christo fratri R. Turonensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. Visis fraternitatis tuae litteris, quibus presentium litterarum [portitorem] post longum et communem patriae suae errorem sententiam apostolicae sedis non sine condigna paenitentia recognouisse significasti, precibus tuis assensum prebuimus, ita ut paenitentia iniuncta ab excommunicatione absolueremus et officium, quo se suspenderat, sibi redderemus, si tamen aliud crimen, unde ab officio arceri debeat, sibi non contradicit et si in promissionibus, quibus se obligauit, uidelicet sanctae Romanae aecclesiae preceptis obedire, perseuerauerit. Vnde uolumus, ut, quia gratiam et amorem apostolicae sedis consecutus est, consequatur deinceps tuae dilectionis augmentum et ad suam suorumque filiorum exhortationis documentum, tanto quidem diligentius, quanto regnum illud a predicationibus expers et ad deteriora procliue esse dinoscitur, quatinus et ipse de his, quae ad episcopalem pertinent sollicitudinem, informetur et talentum tibi creditum in discussione diuini examinis tibi duplicetur. Quod autem tibi litteras non misimus, non negligentiae nostrae, sed, ut uidemur recordari, legatorum festinantiae potes ascribere.