Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 13


Datierung: 1078-1079

G. episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto in Christo R. confratri et coepiscopo Turonensi salutem et apostolicam benedictionem. Visis dilectionis tuae litteris manifeste intelleximus, quae sit tibi deuotio et qui amor erga matrem tuam sanctam Romanam aecclesiam. Doluisti enim atque compassus es eidem matri tuae ac nobis non utcumque, sed ut caritas exigit et sanctum membrum decet amplecti suum uenerabile caput, prout litterae ipsae testantur. Et quia iuste ac digne doluisti, concessit tibi Deus inde cito uenire ad gaudium. Quapropter certus esto, quod pro hac digna iustaque deuotione, quam sancto Petro geris, a Romana aecclesia et nobis eam uicissitudinem semper omnibus diebus uitae nostrae habebis, ut in omnibus aecclesiae tuae honori prouidere semper simus parati et ad quascumque ipsius utilitates nostrum auxilium imploraueris, impromptos nos ad succurrendum siue subueniendum aecclesiae tuae uel tibi habere minime poteris. De caetero de causa comitis Fulconis, quia ad uotum tuae fraternitatis minime ad presens forsitan respondemus, non miretur religio tua seu aliquo modo perturbetur; prestolamur enim Cluniacensem abbatem ad nos in proximo peruenturum propiciante domino, cui omne negotium nostrum superimponere decreuimus, ut ipse communicato tecum atque cum Diensi episcopo iusticia salua consilio, quod melius fuerit, inde diffiniat, ita tamen ut aecclesia tua ab infestacionibus eiusdem comitis refrigerio pociatur.