Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 2


Datierung: 1004 04

Ioannes episcopus seruus seruorum Dei. Rainaldo uenerabili episcopo sanctae Andegauensis ecclesiae salutem et apostolicam benedictionem.Laudabilem bonae uoluntatis tuae dispositionem sanctam et omnimodis Deo dignam perpendimus atque illi acceptabilem consideramus, quod intercessione paternae haereditatis ad te transmissae et possessae haeredem post te facis sanctam Andegauensem ecclesiam et sub iure fratrum et canonicorum eiusdem matris ecclesiae beatique Mauricii et beati Maurilii in perpetuum possidendam supradictam haereditatem tuam tradidisti. Quapropter et nos tuae fraternitatis affectu et hortatu istam tuae propriae haereditatis dispositionem et ordinationem atque constitutionem auctoritate beati Petri apostolorum principis confirmamus, constituimus et roboramus, ut sit semper, sicut instituisti, sub iure et potestate communi fratrum canonicorum in praefata sancta ecclesia et beati Maurilii confessoris Christi honore permaneat, ut nulla unquam persona alicuius honoris uel potestatis neque etiam successores tui episcopi uel eruere uel detrahere aut minuere uel in aliud opus aut alterius subiectionem audeat transferee, sed omnis ipsa haereditas, quam Deo beatoque Mauricio et beato Maurilio tradidisti, integra, firma et stabilita sub iure canonicorum praedictae ecclesiae in perpetuum maneat. Si quis autem cuiuscunque potestatis uel cuiuscunque ordinis persona aut etiam ex successoribus tuis episcopis ipsam haereditatem Deo beatoque Mauritio et beato Maurilio traditam aut aufferre aut minuere aut de potestate fratrum in alterius aut suo iure praesumat transferre, a Deo patre et filio et spiritu sancto et simul a beato Petro apostolo et nostra auctoritate sit excommunicatus et maledictus, anathemate damnatus et cum Iuda proditore poenis infernalibus deputatus et exardescat in corpore et deficiat animo et perpetuum sentiat interitum, nisi ad emendationem et satisfactionem uenerit.