Datierung: Herbst 1067
Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Q. Nannetensis ecclesiae praesuli et Venetensi salutem et apostolicam benedictionem. Peruenit ad aures nostras Tehadium quendam Britannum sub specie emptionis inuasisse cellam abbatis Maioris Monasterii sitam in loco Bairiaco. Quod quam diuinis et humanis legibus contrarium sit, ipsi perpenditis. Unde uobis apostolica auctoritate praecipiendo mandamus, ut eum ex nostra parte abbati cellam reddere moneatis. Quod si spiritu superbiae ductus facere non adquierit, sciatis eum a nobis excommunicatum. Vos quoque hoc caeteris notificantes illum publice excommunicare omnesque sibi fauentes in hac superbia nostra fulti auctoritate minime negligatis, sicut gratiam sancti Petri et nostram uultis habere.