Datierung: 805 01 20
Sacrosancto ac venerabile monasterio, quod est constructum in honore sancti Michahaelis in loco nuncupante Maninseo, ubi preest sanctus ac venerabilis Hildipaldus archiepiscopus, rector nec non et sacri palacii cappellanus Ego in dei nomine Kundpald constat mae non imaginario iure nec nulli cogentes imperium sed propria spontanea voluntate pro anime maeae remedium seu pro eterna retribucione tradere et ita tradidi aliquas res proprietatis maeae sitas in pago Matahhgauue in loco nuncupante Heiminga et Mochundorf, quartam partem hereditatis mee post obitum meum, id est cum terris, mancipiis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobili et inmobili, totum et ad integrum, quartam partem, quod ego habeo cum fratre meo, et quicquid in ipsis locis meas legitimas videtur esse possessio a die presente de iure meo in iure [et] dominacione ipsius monasterii trado atque transfundo ita, ut, quicquid exinde pars predicti monasterii ad profectum ipsius sancti loci facere decreverit, liberum perfruatur arbitrium Si quis vero, quod futurum esse non credo, aut ego ipse aut ullus de heredibus seu proheredibus meis, quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donacionem venire conaverit aut eam infrangere temptaverit inferat partibus ipsius sancti loci duplum tantum, quantum haec tradicio convenit, et insuper una cum distringente socio fisco auri libras tantas, argento pondua tanta coactus exsolvat et quod repetit, nullatenus evindicare non valeat, sed presens tradicio omni tempore firma permaneat, stipulacione subnixa Actum ibi, datum XIII k. febr anno V imperii domni Karoli piissimi imperatoris et XXXVIII regni eius in Francia et XXXIII in Italia, indiccione XIII. Sunt multi testes