Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE LANTCHAMPHON

Vox divina clamat per prophetam in universo orbe dicens: nolo mortem peccatoris sed magis, ut convertatur et vivat; et in alio loco scriptura dicit: abscondite aelimosinam in sinu pauperis et ipse orat pro vobis et pro peccatis vestris ad dominum; et iterum dicit: quia sicut aqua extinguit ignem, ita elimosina extinguit peccatum Ergoego in dei nomine Hrodperht considerans quia gravor sarcina peccatorum et reminiscens bonitatis dei dicentis: date aelimosinam et omnia munda fiant vobis, de tanta igitur miseracione et pietate domini confisus, idcirco hanc epistolam dono atque donatumque in perpetuum esse volo atque de iure meo in potestatem et dominacionem monasterii sancti Michahelis, cuius vocabulum est Maninseo in pago Matahgouue constructum, ubi preest venerabilis Hunricus abbas vel turba plurima monachorum adunata, transfundimus atque transscribimus in villa nuncupante Lantchampha domum meam et omnia terra mea, cum domibus, edificiis, terris, pratis, aquis aquarumve decursibus, et duos servos meos cum uxoribus eorum et cum domibus eorum et cum terra eorum vel quicquid habere videntur, sicut a nobis hodierno tempore possidetur ad predicto monasterio in alimoniis vel substancia monachorum ibidem habitancium Christo protegente proficiant. Ea scilicet racione, ut, dum pariter vivimus antedicta villa vel edificia seu servi vel quicquid ad ipsum locum pertinet sub usu vel beneficio in potestate nostra consistat post obitum vero meum, quando quidem deus voluerit, omnia meliorata ad ipsum monasterium consistant. Si quis vero, quod futurum esse non credo, huic voluntati nostre quibuslibet aliquis de heredibus nostris aut iudicum seva cupiditas vel quelibet persona obvius vel repetitor extiterit, a conventu omnium Christianorum vel liminibus eclesiarum extraneus abeatur, et Iuda traditoris domini nostri Ihesu Christi perfruatur consorcio insuper etiam, quod repetit, non valeat vindicare, et inferat partibus ipsius monasterii vel fratrum ibidem consistencium duplicem pecuniam atque substanciam, et in sacratissimo fisco auri libras II, argenti pondera V ut haec presens donatio, que a me pro timore dei et pro amore Christi conscripta est, firma et inlibata omni tempore debeat permanere, stipulacione subnixa Facta est autem haec cartula in loco, qui dicitur Lantchampha Sunt multi testes