Datierung: 829 03 07
Ille bene possidet res in secula, qui sibi de caduca conparat premia sempiterna Ideoqueego Odallant in dei nomine cogitans de dei timore vel eternae bona retribucione, ut mihi pius dominus de peccatis meis aliquid relaxare dignetur, propterea dono, trado omnem substanciam meam, quas habeo in loco ad Teginga transfirmabo ad sancto Michahelo archangelo ad Maninseo, ubi preest venerabilis vir Lantperhtus abbas [et] in dei nomine regere videtur, et omnia, quicquid ad beneficium habuissem, hoc est ad Asche redonabo in manus Lantperhti abbati cum omnia adiacencia et [homines] ibidem commanentes, ita trado, sicut superius diximus, ut post obitum meum teneatis et liberum perfruatur arbitrio, et quicquid deinde facere volueritis, ita faciatis. Hoc fuit factum in non. marc., luna XXVII Testes multi