Datierung: (vor 803-816) 11 29
In nomine patris et filii et spiritus sancti Ego itaque Uuillihelm presbiter et Odallant presbiter cogitamus pro animas nostras vel pro eterna retribucione tradimus hereditatem nostram in loco nuncupante Teginga in pago Sundargouue, condonavimus res proprietatis nostre cum domibus, aedificiis, campis, pratis, mancipia omnia, que ibidem videtur habere, ad integrum post obitum nostrum ad monasterium sancti Michahelis, qui connominatur Maninseo, ad illam iam supradictam eclesiam sancti Michahelis, cum omnia adidicencia ad ipsam rem pertinentem, totum et ad integrum ad ipso loco sancto trado atque transfundo ut ab hac die ipsa casa dei vel ipsius monasterii illam habeant, teneant atque possedeant, et eorum successoribus Christo propicio derelinquunt, vel quicquid facere voluerint, liberam in omnibus [habeant] potestatem. Si quis aut de heredibus nostris vel quislibet ulla aut presumpserit per extranea persona, qui contra hanc donacionem, a nobis facta, venire temptaverit aut rumpere voluerit tantum, quantas ipsas res et mancipia pervalent, tantum de suo precio persolvet, aut in auro aut in alio precio Ista tradicio fuit facta in vigilia sancti Andreae apostoli, III k. dec Ista tradicio fuit facta ad tempus Hiltipaldi archiepiscopi et sacri palacii inperialis custus. Testes multi