Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE MORINGON

Sacrosancto ac venerabili monasterio, quod est constructum in honore sancti Michahelis archangeli in loco nuncupante Maninseo, ubi preest venerabilis Hiltipaldus archiepiscopus et sacri palacii cappellanus Ego in dei nomine Gotahelm constat me, nullus me non cogit, nisi germanus meus Gotahelmus petet me, quod ego istam tradicionem ad sanctum Michahelem firmam fecisti, quod Kotahelmus antea tradidit, pro remedium anime nostre seu pro eternae retribucione tradere et ita tradimus aliquas res proprietatis nostre sitas in pago Sundargouue in loco nuncupante Moringa, una cum domibus, edificiis, mancipiis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, totum et ad integrum, quicquid in ipso loco nostra videtur esse possessio tradimus atque transfundimus [ita, ut, quicquid exinde pars ipsius monasterii] ad [profectum] ipsius sancti loci facere decreverit, liberum perfruatur arbitrium Si quis vero, quod futurum esse non credo, aut nos ipsi aut ullus de heredibus vel proheredibus nostris, quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc tradicionem venire conaverit aut eam infrangere temptaverit inferat partibus ipsius sancti loci duplum tantum, quantum haaec tradicio convenit, et insuper una cum distringente socio fisco auri libras tantas, argento pondua tanta coactus exsolvat sed ista tradicio firma fuit facta in k. nov., in missa sancti Cesarii, cum stipulacione subnixa anno III Christo propicio imperii domni nostri Karoli augusti et XXXV regni eius in Francia et XXX in ltalia, indiccione XIII. Sunt testes multi