Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE HOLTSBVRK

Ego in dei nomine Uuillihelmus pro peccatis meis minuandis vel pro eterna retribucione dono ad monasterium, qui vocatur Maninseo, qui est constructus in pago Matahgouue in honore sancti Michahelis et sancti Petri vel ceterorum sanctorum, ubi Oportunus abbas cum monachis suis preesse videtur, a die presente donatumque in perpetuum esse volo hoc est villa, qui dicitur Holtsburk in pago Rotahgouue, cum omne marca atque iacenciis suis, casatis, servis vel liberis, mansis, mancipiis, campis, pratis, silvis, viniis, aquis aquarumve decursibus, vel quicquid ad ipsam villam pertinere videtur, totum et ad integrum sicut dixi, a die presente dono atque transfundo ut, quicquid iam dictus abbas Oportunus vel monachi sui de ipsa villa facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel quislibet opposita persona contra hanc donacionem, quam ego bona voluntate fieri et firmare rogavi, venire aut eam infrangere temptaverit, inprimis usque quo de hac causa ad veram emendacionem veniat, iram dei et sanctorum eius vel poenas inferni experire pertimescat et non valeat vindicare, quod repetit, et partibus duci conponat argento pondua X, auri libras V et haec donacio a me facta omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa Actum Autingas villa puplici, sub die quod fecit mensis iul. dies X anno I Tassilone duci. Sunt testes multi

* INCIPIUNT CAPITULEA DE PAGO SVNDARGOVVI

De Tegingon

De Moringon

De Pohhe

De Forhheid

De Hadoluespah

De Phetarach

De Lantchampha