Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE PERGE

In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi. Ego Tassilo vir inluster dux, anno regni mei vicesimo IIIo, indiccione V, tractante enim mae de aetaerna beatitudine seu de terribili gehenna, qualiter deum contempnentes poenam incidunt eternam et Christum amantes gloriam adipiscunt sempiternam trado atque confirmo pro mea aima et meis genitoribus ad sacrum monasterium archangeli Michahelis [in] loco nuncupante Maninseo in pago Rotahgauue [in loco], qui vocatur ad Perge, id est homines III habitantes, terram, pratas, cultum vel incultum, quicquid ibi homini meo concessi Chonrato ut ab hodierna die habeatis, et deinceps sit traditum et stabile ad predictum sacrum monasterium Si quis autem contra hanc cartam traditionis, quelibet [opposita persona], contraire voluerit, iram dei incurrat, et causam habeat cum Michahele archangelo et partem cum Iuda traditore et carta haec nihilominus firma permaneat Actum est autem haec ad Otingas. Regnante domino nostro Ihesu Christo in secula seculorum. Sunt multi testes