Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domino sancto ac venerabili viro et cum vera caritate nominando Lantperhto abbati de monasterio Maninseo deo servientibus et sanctis eius famulantibus Quapropterego Drasamunt et Tagaperht cogitantibus pro dei timore et pro eterna retributione, ut nobis pius dominus [de peccatis] nostris aliquid relaxare dignetur, volumus tradere partem hereditatis nostrae ad Maninseo, et ita tradimus hoc est silvis et mulinas, quam habuimus in pago Rotahgouue in loco ad Perge et ita tradimus, ut perpetualiter in evum habeatis Hoc fuit factum in XVI k. febr., luna I, anni domini DCCCXXIII, indiccione XV. Sunt multi testes.