Datierung: 805
Ausstellungsort: Mondsee
Latores legum sanxerunt, ut, qui de iure proprie aliquid ad loca sanctorum condonare voluerit, hoc coram plures testibus firmiter faciat obplicare Quapropterego Meginrat in dei nomine cogitans de dei timore vel eterna bona retribucione, ut mihi pius dominus de peccatis meis aliquid relaxare dignetur, volo tradere ad sancto Michahelo archangelo ad Maninseo omnem substantiam meam, quam habui ad Scefouuia, et quicquid ad illo loco pertinet ita trado pro mae ipsum et pro filium meum Meginhardum et pro uxore mea Hiltipirinna, ut post obitum nostrum in omnibus habeatis potestatem, sicut superius nominavimus Iterum atque iterum transfirmabo traditionem meam ad sancto Michahelo archangelo ad Maninseo, ubi preest Hiltipaldus archiepiscopus [et] in dei nomine regere videtur, et Kamalo monachus desuper constitutus prepositus, et missus Hildepaldi archiepiscopi, quod dicitur Lantperhtus, suus diaconus ibidem erat et testimonia accepit. Et hoc fuit factum ad ipsum monasterium ad Maninseo, anni domini DCCCV, indiccione XIII. Sunt testes multi